Articulus 27
Solutio quarumdam quæstionum utilium circa præsentem materiam.
OMNIS scriba doctus in regno cœlorum, similis est homini patrifamilias qui profert de thesauro suo nova et vetera.1 Circa præinducta plurima investigari possunt.2 Primo, de aqua quæ vino miscetur, quid sit tenendum de ea. Et respondendum, secundum doctores catholicos, quod appositio aquæ non est de necessitate hujus sacramenti : potest namque ex vino confici sanguis Christi, non apposita aqua. Nihilo minus aqua vino miscenda est. Primo, propter ordinationem Ecclesiæ. Secundo, propter significationem. Aqua enim propter suam multitudinem signat populum, de quo ait Psalmista : Secundum altitudinem tuam multiplicasti filios hominum; et Sapiens :3 Mitte (inquit) panem tuum super transeuntes aquas, id est plebem mendicam seu pauperem. Ut ergo figuretur quod per Sacramentum sanguinis Christi, populus Christo conjungitur, addenda est aqua vino;4 et iterum, quia de latere Christi lancea militis vulnerato, exivit sanguis et aqua; tertio, quia probabile est, ut Thomas opinatur, quod Christus in vino lymphato consecravit, eo quod in Terra sancta sint vina fortissima, quæ moris est temperari per aquam.56 Præterea, secundum Innocentium, aqua absorbetur a vino, et simul mutatur cum eo in sanguinem Christi : et ergo in valde modica quantitate miscenda est, propter securitatem, quia nec decet in vili aut debili vino consecrare, sicut nec in pane maculoso, propter tanti sacramenti honorem.
Denique quæri potest, an Christus consecravit, fregit et dedit proprium corpus eo ordine quo in canone et in Evangelio enarratur.7 Et respondendum, omissis opinionibus variis, quod Evangelistæ non narrant rem gestam eo ordine quo facta est; et hoc ultimum Thomas concedit, et alii multi, affirmantes quod Evangelistæ non semper observant in historia ordinem rerum gestarum.8 Hi ergo dicunt, quod Christus hæc verba proferendo consecravit; nec ea repetivit, sed simul confecit et consecrandi formam præfixit. Unde secundum hos, verba canonis sic ordinanda sunt : Elevatis oculis in cœlum, etc., benedixit, dicens :9 Hoc est corpus meum;10 et dedit discipulis suis. Hæc enim positio communior est.
Insuper quæri potest, quid demonstret ly hoc, dum dicitur : Hoc est enim corpus meum. Non enim demonstrat corpus Christi, quoniam illud nondum est ibi, sed post prolationem verborum; nec panem, quia panis non est corpus Christi. Et respondendum, secundum Innocentium, quod ly hoc, nihil demonstrat: nam ait, quod verba consecrationis non dicuntur a sacerdote nisi recitative, et sic quasi materialiter accipiuntur. Et quamvis hoc subtiliter et apparenter dicatur, communiter tamen doctores tenent oppositum. Thomas igitur dicit, quod nec demonstrat corpus Christi, nec panem, sed aliquid sub speciebus sacramenti contentum, quod prius fuit panis, et postmodum est corpus Christi:11 pronomen namque, hoc, signat substantiam sine qualitate, id est propria et determinata proprietate. Sicque verba consecrationis non dicuntur solum recitative, sed etiam significative, imo et effective, secundum Ægidium: efficiunt enim quod designant. Et hanc instrumentalem causalitatem in consecratione corporis et sanguinis Christi sortitur sacerdos per impressionem sacerdotalis characteris: nam et potestas hæc sacerdoti collata divinitus, est ipse sacerdotalis character. Aliqui faciliter se expedientes, dicunt quod ly hoc, demonstrat corpus Christi, non quod est sub formis his dum verba hæc proferuntur, sed in termino prolationis.
Porro de additione verborum magna est quæstio: tria enim adduntur quæ nullus Evangelistarum expressit. Nam in consecratione corporis, additur ista conjunctio, enim; in consecratione quoque sanguinis apponuntur, Mysterium fidei, et, Æterni (Testamenti), quæ in Evangelio non habentur. Additur etiam ante consecrationem, Elevatis oculis in cœlum, quod nemo Evangelistarum conscripsit. Et respondendum, secundum Dionysium ultimo Ecclesiasticæ hierarchiæ capitulo, quod Evangelistæ in exordio nascentis Ecclesiæ noluerunt publice tradere formas sacramentorum, propter irrisionem infidelium compescendam. Græci enim audientes his verbis consecrari corpus et sanguinem Christi, late riserunt. Credendum est tamen, omnia verba quæ ad consecrationem necessario requiruntur, a Christo fuisse prolata et Apostolis tradita, sicque per eos ad posteriores provenisse. Hæc autem conjunctio, enim, non est de necessitate formæ sacramenti, sed additur ex institutione beatissimi principis Apostolorum Petri: unde qui eam scienter omitteret, vehementer peccaret. Additur enim ad designandum continuationem verborum consecrationis ad prædicta. Verba autem illa, Elevatis oculis in cœlum ad te Deum Patrem, ab Alexandro Papa addita refertur. Nam, ut Innocentius ait, probabile est quod Christus, qui in resuscitatione Lazari oculos ad Patrem levavit, idem fecit in consecratione tam incomprehensibilis sacramenti.12
Præterea quæritur, an Christus corpus suum Judæ dedit. Et respondendum, secundum Dionysium in de Hierarchia ecclesiastica, quod imo: quod Augustinus quoque testatur. Non enim debuit occultum peccatorem publicare.13 Non est tamen putandum, quod Christus dedit corpus suum sub buccella intincta, sed ante cum aliis discipulis, secundum Augustinum. Hilarius tamen oppositum sentit. Sed in talibus atque similibus maxime standum est determinationi divinissimi et sacratissimi et theologicissimi Dionysii, qui erat amantissimus Pauli discipulus, et diligentissimus investigator veritatis ab ipsis Apostolis, seu apostolicis viris, sui utique temporis.
Amplius quæritur, an Christus proprium corpus accepit. Et respondendum, quod sicut dignatus est baptizari, quatenus primo faceret, sicque doceret; sic creditur primo proprium corpus sumpsisse, et postmodum Apostolis tradidisse. De quo sunt metra:
Rex sedet in Cœna, Turba cinctus duodena; Se tenet in manibus, Se cibat ipse cibus.
Denuo inquiri potest, quale corpus Christus dedit discipulis. Dicit autem Innocentius Papa, quod multi hanc quæstionem movent, sed pauci intelligunt. Advertendum ergo, quod septem sunt dotes Beatorum in patria : tres animæ, et quatuor corporis. Dotes animæ sunt, fruitio, tentio, visio; dotes corporis sunt, claritas, agilitas, impassibilitas, subtilitas. Certum est autem quod anima Christi a sua creatione habuit tres dotes prædictas : nam Christus ut homo ab instanti suæ conceptionis perfectus exstitit comprehensor. De dotibus vero corporis est diversa opinio. Hugo enim de S. Victore, doctor gloriosus, asseruit Christum in hac vita diversis quidem temporibus prædictas quatuor dotes corporis assumpsisse, videlicet subtilitatem in nativitate ex Virgine Matre, claritatem in transfiguratione, agilitatem in ambulatione super mare, impassibilitatem in consecratione : unde, secundum Hugonem, Christus dedit discipulis corpus impassibile. Sed hæc positio, quantum ad impassibilitatem, stare non potest. Nam idem corpus dedit quod habuit; et si fuisset corpus Christi consecratum servatum in pyxide in die Parasceves, tunc utique Christus mortuus fuisset in pyxide, vel contradictoria verificarentur de eodem. Respondendum est igitur, quod Christus tale corpus dedit discipulis quale tunc habuit, quamvis sub speciebus sacramenti habuerit Christus alium modum essendi, videlicet imperceptibilem sensu.
Postremo quæritur, an corpus Christi et sanguis sint unum sacramentum, an duo. Videtur enim quod sint duo sacramenta : nam dicimus in collecta, Purificent nos, quæsumus, Domine, sacramenta quæ sumpsimus. Sed si hoc dicatur, non erunt septem sacramenta, sed octo. Et respondendum, quod sunt unum sacramentum secundum rationem sacramenti, non unitate indivisibilitatis, sed perfectionis : quoniam ad eumdem effectum perfectum ordinantur, videlicet ad spiritualem animæ refectionem, ad quam requiruntur spiritualis esca et potus, quemadmodum ad corporalem refectionem corporalis cibus ac potus.
Footnotes
Chapter 28 of 40