Articulus 16
De laude et cantico supernorum spirituum: Sanctus, Sanctus, Sanctus.
BENEDICITE Domino, angeli ejus, Ps. cII, 20. potentes virtute. Hoc dulcisonum canticum, quod Præfationi subjungitur, ex verbis Isaiæ sumptum videtur, ubi de Seraphim legitur: Clamabant alter ad alterum, Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus Deus exercituum, plena est omnis terra gloria ejus; vel certe ex eo quod in Apocalypsi habetur, ubi sic scriptum est: Requiem non habebant, die ac nocte dicentia, Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus Deus omnipotens, etc.
Apoc. IV, 8. In hoc igitur cantico laudatur divinitas Dei benedicti; et dicitur ter, Sanctus, eo quod in simplicissima Divinitatis essentia sit verissima trinitas personarum. Dicitur itaque ter, Sanctus, ad honorem Trinitatis, quoniam tota Trinitas est unus Deus unusque Dominus. Ideo in singulari adjungitur: Dominus Deus Sabaoth, id est exercituum.
Porro, quod sequitur, Pleni sunt cœli et terra gloria tua, tripliciter potest intelligi. Primo sic: « Cœli », id est cives cœlestes, « et terra », id est homines fideles habitantes in terra, « sunt pleni gloria tua », id est clara notitia tua. Unde Propheta ait:1 Repleta est terra scientia Domini, scilicet secundum exigentiam sui status, et in spe. Beati vero in patria sunt pleni notitia Dei per speciem in re. Secundo sic: « Cœli et terra », id est omnis creatura, tam corporea quam incorporea, « sunt pleni gloria tua », id est majestate divina, quemadmodum per Jeremiam Dominus dicit: Cœlum et terram ego impleo.2
Deus enim in omnibus est per essentiam, præsentiam et potentiam. Est namque incircumscriptibilis et vere immensus, omnia penetrans, omnia continens, universa excedens, quemadmodum in Job dicitur : Excelsior cœlo est, et quid facies? profundior inferno, et unde cognosces? Longior terra mensura ejus, et latior mari. Tertio sic : « Pleni sunt cœli et terra gloria tua », id est, in omnibus creaturis, visibilibus et invisibilibus, relucet divina perfectio. In omnibus enim apparet sapientia et bonitas atque potentia Creatoris, in intellectualibus quidem per modum imaginis, in inferioribus vero per modum vestigii. Propter quod in Ecclesiastico legitur : Gloria Dei plenum est opus ejus. Ex qua elucentia relucescit quam gloriosus sit Deus. Quod autem adjungitur, Hosanna in excelsis, id est : Salva nos, Domine, ut conjungamur societati Sanctorum in cœlis.
In eo autem quod sequitur, Benedictus qui venit in nomine Domini, quod est canticum obviantium Christo puerorum in die Palmarum, laudatur Christus secundum humanitatem assumptam. De cujus benedictione in humana natura cantatur in Psalmo : Speciosus forma præ filiis hominum, diffusa est gratia in labiis tuis, propterea benedixit te Deus in æternum ; et denuo :3 Prævenisti eum in benedictionibus dulcedinis. Omnium enim divinarum eminentia gratiarum repleta fuit humanitas Christi sine præviis meritis suis. Repetitur autem hoc loco : Hosanna in excelsis. Petimus enim a Deo salutem et gloriam animæ et corporis.
Præfatio quoque, sicut ex circumstantia verborum patet, ad Deum Patrem dirigitur. Additur enim : Per Christum Dominum nostrum. Agnoscendum etiam, quod decem sunt Præfationes, quarum novem Gelasius Papa ordinavit ; Pelagius autem Papa quasi Præfationes compegit. Decimam vero, quæ est de beata Virgine gloriosa, Urbanus Papa postmodum fecit. Sed et Sixtus Papa ordinavit Sanctus cantari in Missa.
Footnotes
Chapter 17 of 40