Articulus 8
De Introitu Missæ.
LAUDEM dicite Domino Deo nostro, omnes servi ejus, pusilli et magni.1
Quoniam totum Missæ officium ad commemorationem beneficiorum Dei ordinatur, Salvatore dicente, Hæc quotiescumque feceritis, in mei memoriam facietis ;2 beneficiis autem Dei nil dignius rependere possumus nisi honorem et laudem, nam bonorum nostrorum Deus non eget :3 idcirco Missa a laude Dei incipit.4 Introitus enim laudem Dei continet, et ad honorem Altissimi cum modulatione cantatur, quatenus universorum adstantium corda in Dei amorem sanctamque devotionem excitentur et accendantur, ac per hoc toti sequenti officio cum fervore atque alacri jucunditate intersint.
Porro Introitus ut frequenter ex psalmo accipitur, aut certe cum psalmo cantatur : cujus duæ sunt causæ. Prima, quoniam psalmi per modum laudis includunt quidquid in sacra Scriptura habetur, ut Dionysius tertio Ecclesiasticæ hierarchiæ capitulo ait. Secunda, quoniam Cœlestinus Papa instituit in exordio Missæ psalmos antiphonatim cantari. Gregorius vero loco psalmorum ordinavit Introitum cum cantu persolvi ; unum autem versum retinuit ex illis psalmis qui ante antiphonatim canebantur, ex quibus Introitus ut frequenter sumuntur. Potest quoque tertia ratio addi. Nam David, sicut eximius exstitit Prophetarum, sic de Christo et passione atque mysteriis ejus excellentius pleniusque conscripsit : et ergo in celebratione mysterii Christi, psalmi seu vaticinia ejus amplius frequentantur.
Advertendum est autem quia, ut in Decreto, de Consecratione, distinctione prima, habetur, Jacobus frater Domini, id est consanguineus Christi, et Basilius Cæsariensis episcopus, celebrationem Missæ ediderunt, id est, multa quæ in Missa dicuntur et fiunt, ordinaverunt, ut sunt cærimoniæ et orationes. Christus enim in cœna novissima, hoc sacramentum instituendo, primam Missam celebravit ; Jacobus vero Minor, ob excellentissimam suam sanctitatem, hoc honore ab Apostolis clarificatus est, ut primus episcopus in Jerusalem fieret, et primus post Christum celebraret secundum formam a Domino præfixam, et ceteri Apostoli post eum, adjicientes verbis consecrationis Orationem dominicam. Deinde princeps Apostolorum Petrus quasdam orationes apposuit.
A Postea vero, ut Dionysius recitat, Epistola atque Evangelium sunt adjuncta. Sicque secundum ordinationem Spiritus Sancti, procedente tempore et christiana religione crescente, diversa a sanctis Patribus leguntur apposita, maxime ab illo glorioso Basilio, qui in domo Dei mirabiliter fulsit.
Introitus igitur Missæ cum magna devotione cantandus est sive legendus, et ipsa cordis affectio ad Deum sollicite dirigenda. Et quia dispersio cordis ad alia devotionem hanc tollit, propterea sacerdos antequam Missam inchoat, debet Introitum legendum præscire, et dicenda atque agenda in promptu prænoscere, ne talia quærendo, distractionem et indevotionem incurrat.
Footnotes
Chapter 9 of 40