Skip to the text

Articulus 17

De intellectu Præfationis supersanctæ Trinitatis : Qui cum unigenito Filio tuo, etc.

QUICUMQUE glorificaverit me, glorificabo eum, ait Dominus ; qui autem contemnunt me, erunt ignobiles. Confessio triplex est. Est enim confessio propriæ culpæ, quæ est actus pœnitentiæ ; de qua Jacobus ait : Confitemini alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem ut salvemini. Est quoque confessio laudis divinæ, de qua Christus in Evangelio : Confiteor (inquit) tibi, Pater, Domine cœli et terræ. Et ista confessio actus est latriæ. Tertia est confessio credendorum, secundum illud Apostoli : Corde creditur ad justitiam ; ore autem confessio fit ad salutem. Et ista confessio actus est fidei. Actus autem fidei meritorius est, in quantum cadit sub præcepto ; et quo illud de quo est fides, est magis rationem excedens et incomprehensibile, tanto confessio ejus est amplius meritoria. Quum ergo articulus fidei beatissimæ Trinitatis sit omnium articulorum fidei non solum primus, sed etiam difficillior atque incomprehensibilior cunctis ; idcirco Trinitatis confessio, tam interior, quæ dici potest contemplatio, quam exterior, quæ dici potest vocalis laudatio, inter omnes fidei confessiones est maxime meritoria. Et si anima fuerit illustrata divinitus et docta a Domino, ita ut ea quæ fidem ac laudem Trinitatis continent, acie mentis sincera intelligat ; tunc confessio talis dilectionem vehementer accendit, devotionemque efficacius excitat. Quoniam igitur Præfatio Trinitatis pulcherrima est, et nonnullis satis difficilis, expedit ejus explanationi paulisper intendere : non enim devote et affectuose ac dulciter legi potest nisi intelligatur.

Et quidem sensus hujus Præfationis usque ad eam partem qua dicitur, Qui cum unigenito Filio tuo, ex præinductis apertus est. Denique quod dicitur de Patre,123456

Qui cum unigenito Filio tuo et Spiritu Sancto unus es Deus, unus es Dominus, difficultatem non habet. Nil enim in divinis facit distinctionem realem seu personalem nisi realis atque subsistens relatio, sicut paternitas, filiatio, processio, secundum Boetium libro de Trinitate. Quamvis autem dominus dicatur relative ad servum, non tamen talis relatio est realiter in Deo, sed solum in creatura : Deus enim realem habitudinem vel dependentiam ad creaturas non habet, sed contra. Unde omnis relatio quæ est inter Deum et creaturas, ex parte creaturarum est realis, sed ex parte Dei est solum rationis. Tres ergo personæ sunt « unus Deus », cui omnis creatura ad nutum obedit. Sunt item unus Deus, quoniam in talibus personis est una indivisa divinitas, et tres personæ sunt una prima causa et unus Creator omnium rerum. Itaque Pater « cum Filio et » cum « Spiritu Sancto unus » est « Deus », a quo cuncta fluxerunt et dependent, et quidquid bonitatis habent sortita sunt. Est et « unus Dominus », in cujus ditione cuncta sunt posita;7 qui omnia quæcumque voluit fecit in cœlo et in terra.

Porro, quod sequitur, Non in unius singularitate personæ, sed in unius trinitate substantiæ, contra hæreticos dictum est. Arius namque concessit cum trinitate personarum trinitatem substantiarum seu naturarum. Non enim credere voluit Filium vel Spiritum Sanctum esse verum Deum, sed puras creaturas. Sabellius autem concessit cum unitate divinæ essentiæ unitatem divinæ personæ, asserens Patrem et Filium et Spiritum Sanctum esse eamdem personam. Non enim admisit in Deo generationem vel processionem realem atque æternam, sed quod Deus diceretur Pater ratione creationis, Filius ratione incarnationis, Spiritus Sanctus ratione justificationis, dum gratiam infundendo justificat homines. Posuit enim Sabellius Patrem esse incarnatum : unde Sabelliani dicti sunt Patripassiani, quoniam Patrem incarnatum et passum dicebant. Macedonius vero divinitatem et consubstantialitatem Patris ac Filii credens, divinitatem Spiritus Sancti negavit, affirmans Spiritum Sanctum esse creaturam puram, Filioque minorem et ejus ministrum, quemadmodum Arius dixit : propter quod Macedoniani vocati sunt Semiariani, quoniam hæresim Arii media parte secuti sunt. Omnes autem hi perniciosissimi falsissimique errores evacuantur per verba prætacta, ut sit sensus : Tu, Deus Pater, es cum Filio et Spiritu Sancto unus Deus ac Dominus, « non in singularitate unius personæ », id est, non sic, ut sicut cum Filio et Spiritu Sancto unus es Deus ac Dominus, sic etiam sis cum eis una persona, quasi Pater, Filius et Spiritus Sanctus essent una singularis persona, « sed in trinitate unius substantiæ », id est, sic cum Filio et Spiritu Sancto unus es Deus unusque Dominus, ut nihilo minus sit trinitas in personis, quarum est una substantia seu natura. Itaque hoc quod dicitur, « non in unius singularitate personæ », etc., tantum est dicere : non in identitate personæ, sed in identitate essentiæ. Et hoc declarant verba sequentia. Sequitur namque :

Quod enim, o Deus Pater, de tua gloria, id est de tua essentiali perfectione seu excellentia, revelante te, credimus, hoc de Filio tuo, hoc de Spiritu Sancto, sine differentia distinctionis, id est sine separatione seu diversitate essentiæ, sentimus. Nam sicut Patrem credimus æternum, immensum, omnipotentem, incomprehensibilem, adorandum, superessentialem, omnino perfectum, et infinita felicitate beatum; ita de Filio et item de Spiritu Sancto sentimus. Quidquid enim absolute convenit Patri, hoc singulis personis competit, et toti Trinitati commune est. Unde subjungitur :

Ut in confessione, id est notitia atque laude, veræ sempiternæque Deitatis, et in personis proprietas, et in essentia unitas, et in majestate adoretur œqualitas : id est, sic ipsam veram ac sempiternam Deitatem confiteri debemus, « ut in personis ». adoretur, id est, adorando colatur atque credatur, « proprietas », id est illud quo una persona distinguitur ab alia, quod est ipsa realis subsistens relatio : Pater enim distinguitur a Filio per paternitatem, et Filius a Patre per filiationem, et Spiritus Sanctus ab utroque per processionem seu spirationem passivam. Sequitur : « et in essentia unitas », scilicet adoretur : est enim una essentia in divinis; « et in majestate », id est magna potestate divinarum personarum, « adoretur », id est, adoranda credatur ac veneretur, « æqualitas ». Quidquid enim potest una persona, potest et alia, quum unaquæque dicatur omnipotens : imo, sicut trium personarum est una natura, ita et actio una absolute accepta, ut intelligere, velle, creare, gubernare, etc.

Sequitur : Quam, videlicet divinam majestatem, laudant Angeli atque Archangeli, Cherubim quoque ac Seraphim. Per hos quatuor ordines, quorum duo, videlicet Angeli et Archangeli, sunt infimi in ultima hierarchia, et alii duo sunt summi in prima hierarchia, intelliguntur alii quinque ordines intermedii. Qui non cessant, id est, nunquam desinunt, quotidie clamare, id est ardenti affectu laudare, una voce dicentes : Sanctus, Sanctus, Sanctus. In patria cœlesti non est dies aut nox, nec actio Beatorum tempore mensuratur, sed ævo. Dicuntur tamen angelici spiritus requiem non habere die ac nocte, seu clamare quotidie, Sanctus, Sanctus, Sanctus :8 quoniam incessabiliter intellectuali voce internaque laude Deum collaudant in quadam duratione seu mensura omne tempus includente, quæ æviternitas appellatur, vel certe participata æternitas. dens per semetipsum ad Deum, semper vivens ad interpellandum pro nobis. Quemadmodum auctor Rationalis divinorum testatur, quidquid canonem exponendo conamur exprimere, vix alicujus videtur esse momenti, quoniam hic lingua deficit, mens superatur. Verumtamen quod Spiritus veritatis donare dignatur, abscondendum non est. Canon ergo, qui et regula dicitur, idcirco ita vocatur, quoniam ex regulis Sanctorum componitur, et quia per eum regulariter Sacramentum altaris conficitur. Non est autem canon ab uno compositus, sed partim a Petro apostolo, et partim ab aliis. Fertur quoque, quod Papa Gelasius I, post Petrum canonem principaliter ordinavit.

Est ergo exordium canonis : Te igitur, clementissime Pater, per Jesum Christum, Filium tuum, Dominum nostrum, supplices rogamus ac petimus : hoc est, quoniam dignum et justum est nos tibi tanquam Patri ac Domino cum angelis gratias agere, ideo, o « clementissime Pater, supplices », id est affectuosi ac humiles, « rogamus ac petimus », id est, mente et ore seu anima et corpore postulamus, « te per Jesum Christum, Filium tuum, Dominum nostrum » ; uti accepta habeas, id est, ut tibi complaceant, nec propter imperfectionem nostram displiceant, et benedicas, id est, gratia et virtute cœlesti perfundas atque sanctifices convertendo ea in corpus et sanguinem Christi, hæc † dona, hæc † munera, id est materias istas oblatas, videlicet panem et vinum, quæ dicuntur « dona », quia nobis a Deo collata sunt, et « munera », quoniam Deo per nos sunt immolata ; hæc † sancta sacrificia illibata. Dona hæc dicuntur « sacrificia », quia Deo offeruntur ; dicuntur et « sancta » eo modo quo altare vel templum dicitur sanctum, quia videlicet ordinantur ad aliquod sacrum, id est ad corpus et sanguinem Christi, in quo sunt per supernaturalem transsubstantiationem convertenda. Dicuntur etiam dona « illibata », quia ad litteram pura et integra esse de-

Footnotes

  1. Matth. xi, 25. ↩

  2. Ps. xliv, 3. ↩

  3. Ibidem ; ↩

  4. Matth. xxi, 9. ↩

  5. Marc. xi, 10. ↩

  6. Job xi, 8, 9. ↩

  7. Esther xiii, Ps. cxxxiv, ↩

  8. Apoc. IV, 8. ↩

Chapter 18 of 40