Articulus 14
De secunda principali parte Missæ, videlicet de oblatione.
TUA est, Domine, magnificentia et potestas et gloria atque victoria; tibi laus, tuæ divitiæ : tua enim sunt omnia, et quæ de manu tua accepimus, dedimus tibi.1 In præexposita prima parte Missæ multa dicta factaque sunt, quibus tam sacerdos quam populus ad Christi sacramenta disponuntur et aptantur. Nunc in hac secunda parte officii Missæ, quæ pars consecrationis vocatur, sacerdos et populus magis immediate atque directe ad consecrationem vel sacramenti receptionem parantur.
Præmittitur enim Offertorium, quod spiritualem offerentium jucunditatem designat, hilarem enim datorem diligit Deus ; offerendum :2 sic enim immolata oblatio plurimum placet. Idcirco ait David :3 Scio, Domine Deus meus, quod probes corda et simplicitatem diligas ; unde et ego in simplicitate cordis mei lætus obtuli omnia hæc. Deinde materia consecranda Deo per sacerdotem offertur, dicentem : In spiritu humilitatis, etc. Quod vero adjungitur, In nomine Patris † et Filii et Spiritus Sancti, refertur ad actum sequentem, qui calicem cum signo crucis deponit. Postmodum ad ministrum ac populum se convertit sacerdos in silentio, dicens : Orate, fratres, pro me, etc. Et sicut sacerdos gerit personam Christi, ita minister gerit personam Ecclesiæ, quamvis sit unus : et ergo sacerdos pluraliter alloquitur eum.
Consequenter sacerdos orat voce submissa, petens a Deo effectum et fructum acceptationemque oblationis exhibitæ, benedictionem quoque oblatæ materiæ, sicut patere potest consideranti diversas secretas. Has autem orationes in silentio dicit, quoniam non dicuntur in persona populi ; sed quia dicuntur pro populo, ideo alte terminantur. Propterea quoque submissa voce dicuntur, quatenus collectiori devotiorique mente pronuntientur, vel quia designant orationes Christi secretas, sicut quum erat pernoctans in oratione Dei, et tempore passionis instante, avulsus a discipulis Patrem oravit.
Postquam autem responsum est sacerdoti, Amen, subjungit : Dominus vobiscum. Tunc enim præsentia Dei et illuminatio gratiæ ejus tanto amplius necessaria est quanto ea quæ restant magis ardua sunt. Volens ergo sacerdos populum ad divina mysteria præparare excitando eum ad laudem divinam in ipsa Præfatione, quæ incipit ibi, Vere dignum et justum est, invitat eumdem ad laudandum Altissimum. Ideo addit : Sursum corda. Non enim laudare valemus Deum sincere ac digne, nisi contemplando divina : ad quod necesse est inferiora et sensibilia ista relinquere, mentisque oculum divinorum considerationi infigere ; et hoc in præsenti officio summe requiritur, maxime in hoc loco, quoniam sacramentum istud totaliter divinum et spirituale ac abditum est. Respondetur vero sacerdoti : Dignum et justum est. Sed utinam mens ipsa atque affectio voci concordent; utinam consideratione sapientiæ atque clementiæ beneficiorumque Dei tam sacerdos quam reliqui occupentur, præsertim in hoc loco, et insuper usque in finem officii.
Sacerdos autem choro consentiens, eadem verba repetit, dicens : Vere dignum et justum est, æquum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere. Ponuntur hic quatuor nomina adjectiva, quæ exprimunt cur Deo regratiari tenemur. Tenemur enim Deo gratias agere : primo, quia hoc dignum est ; secundo, quia justum ; tertio, quia æquum ; quarto, quia salutare. Horum vero quatuor nominum differentia insinuatur per ea quæ sequuntur. Subjungitur enim : Domine sancte, Pater omnipotens, æterne Deus, per Christum Dominum nostrum. De quibus plenius loqui oportet.
Footnotes
Chapter 15 of 40