Articulus 10
De Hymno angelico, Gloria in excelsis Deo.
BENEDICENTES Dominum, exaltate illum quantum potestis : major est enim omni laude. Rursus Ecclesia post propriæ miseriæ recognitionem, contemplationi et laudi Altissimi vacare desiderat. Quanto enim quis se ipsum magis humiliat, tanto in animo ejus Deus excellentior est. Sed nec aliquis ad laudandum et glorificandum Deum idoneus est, nisi qui imperfectum suum perpendit et in misericordia Dei bene vivendo confidit.123
Peccatori enim dixit Deus :4 Quare tu enarras justitias meas ? Itaque post Kyrie eleison, cantat Ecclesia Hymnum angelicum, dicens cum angelis :5 Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonæ voluntatis.
Quod vero sequitur, Laudamus te, usque in finem, S.6 Hilarius fertur apposuisse, vel Symmachus Papa, secundum Albertum. Sed, ut Nicolaus de Gorra super Lucam disseruit, et ex Gestis partim Romanorum declaratur Pontificum, S. Hilarius illud apposuit; Symmachus vero Papa hymnum istum in Missa instituit decantandum. Verumtamen Albertus in libro de Mysteriis dicit, quod S. Telesphorus Papa, qui fuit a beatissimo Petro nonus, fecit additionem præfatam, et non Hilarius : et Telesphorus instituit istud canticum cantari in nocte Nativitatis Christi in prima Missa, quia tunc angeli cecinerunt principium cantici hujus ; postmodum vero Symmachus ordinavit illud cantari in dominicis et festis non luctuosis.
Gloria autem, ut ait Ambrosius, est clara cum laude notitia. Gloria quoque accipi potest pro lætitia, et item pro majestate seu perfectione. Hoc ergo quod dicitur, Gloria in excelsis Deo, duplicem sensum habet. Primum : « Gloria », id est clara notitia, sit « Deo in excelsis », id est in cœlis ; vel « in excelsis », id est in angelis atque Beatis, videlicet ut ipsi claram de Deo notitiam habeant et eum collaudent, sicut in Psalmis cantamus : Laudate Dominum de cœlis, laudate eum in excelsis ; laudate eum, omnes angeli ejus. Unde Gloria in excelsis Deo, non dicitur per modum orationis, quum semper sit ita, sed per modum laudis et congratulationis, juxta illud : Adorate eum, omnes angeli ejus. Secundo intelligitur sic : « Gloria », id est lætitia, sit « Deo in excelsis », id est habitanti in cœlis ; vel « in excelsis », id est in præcipuis atque sublimibus suis effectibus, quemadmodum scriptum est : Lætabitur Dominus in operibus suis ; et in Ezechiele :78 Benedicta gloria Domini de loco sancto suo. Quod vero per Isaiam Dominus dixit, Ego Dominus, hoc est nomen meum, gloriam meam alteri non dabo, non videtur dictum de gloria prout designat notitiam, omnes enim Beati facie ad faciem Dominum conspiciunt;9 nec de gloria prout importat lætitiam, omnes nempe Beati beatitudine Dei fruuntur : sumitur ergo hic gloria pro majestate divina, nemo enim Deo æqualis esse valet.
Sequitur autem in Hymno angelico : Et in terra pax hominibus bonæ voluntatis. Christus enim est pax nostra, qui fecit utraque unum, colligendo Ecclesiam ex Judæis et gentibus, et reconciliavit nos Deo et angelis sanctis.101112 Porro Christus est pax nostra objectaliter atque causaliter : quia secundum naturam assumptam, est causa meritoria pacis ; secundum divinitatem vero, est causa effectiva et principalis pacis nostræ, imo et causa finalis et objectalis, quia in ipso sicut in summo fine pax nostra consistit. Pax autem formaliter est tranquillitas seu quies mentis in Deo : et hæc in hominibus bonæ voluntatis esse censetur, quia illorum summa affectio est honor et gloria Dei, sicque mente in Deo quiescunt. Et quoniam pax ista a Deo nobis collata est, ideo de hoc laudat Deum Ecclesia, dicens :
Laudamus te, id est, dignum laude asserimus. Benedicimus te, id est, bonum de te vel tibi dicimus. Nos benedicimus Deo, et Deus benedicit nobis ; sed differenter valde. Nam benedictio Dei, secundum Gregorium, est collatio munerum divinorum et multiplicatio eorumdem. Benedictio igitur Dei est causa bonitatis et gratiæ ac sanctitatis in nobis : petimus namque benedici a Deo, id est gratiam et misericordiam ejus recipere. Benedictio vero qua nos Deum benedicimus, est quædam professio qua omnia bona Deo adscribimus tanquam fonti bonitatis et sanctitatis ac gratiæ. Unde duplex est benedictio, scilicet consecrationis et laudationis : prima, benedicit nos Deus ; secunda, nos13
Deum, vel in propria mente eum attollimus.
Adoramus te, id est, singulari et excellentissimo cultu honoramus te tanquam primum atque altissimum principem, qui solus nullius eges, a nullo dependes, omnia potes, omnia vides, solus propria virtute juvare salvareque potes, imo et obdurare ac perdere, quemadmodum in Deuteronomio legitur : Ego occidam, et ego vivere faciam.14 Est autem adoratio cultus et actus latriæ soli Deo exhibendus. Latria vero est virtus quæ divinæ naturæ cultum cærimoniasque impendit ; et hæc virtus alio nomine appellatur religio.
Glorificamus te. Dicimur Deum sanctificare vel magnificare, dum ei in sanctitate et æquitate servimus, sicque eum esse magnum et sanctum ostendimus. Sic quoque Deum glorificamus, dum nomen ipsius aliis manifestamus, ac per hoc ipsum famosum et in animo aliorum gloriosum efficimus. Gratias agimus tibi propter gloriam tuam magnam, id est propter excellentem notitiam quam habemus, Spiritu Sancto revelante, de te, per quam cognoscimus quanta nobis beneficia contulisti, propter quæ semper et ubique gratias tibi agere tenemur nec sufficimus.
Quæ demum sequuntur in cantico isto, sunt plana, nisi quod in fine cantatur de Filio : Tu solus sanctus, tu solus Dominus, tu solus altissimus, Jesu Christe. Habet enim quæstionem, an talis oratio nihil addendo, sit vera ; et est idem ac si quæratur, an dictio exclusiva addi possit termino personali in divinis, dicendo : Solus Pater est verus Deus, solus Filius est altissimus, solus Spiritus Sanctus est immensus, vel simili modo. Et respondendum, quod tenendo dictionem exclusivam categorematice, scilicet, prout absolute ponit rem significatam circa subjectum, addi non potest termino personali, imo nec essentiali, in divinis : poneret enim solitudinem in divinis. Si vero teneatur syncategorematice, scilicet, prout importat habitudinem prædicati ad subjectum, tunc addi potest termino essentiali et etiam personali, prout excludit aliud neutraliter, non alium masculine. Sic enim quum dicitur, Solus Filius est sanctus, vel Dominus, seu altissimus, sensus est, quod Filius, et nihil aliud a Filio, sit sanctus. Et hoc utique verum est : Pater enim non est aliud a Filio, sed alius ; similiter et Spiritus Sanctus. Proprie tamen hæc vox, « solus », excludit alium masculine. Et ideo, secundum Thomam, prima parte, talis locutio non est extendenda, sed exponenda, quum scilicet dictio exclusiva additur termino personali.15 Unde secundum eum, Ecclesia non cantat de Filio absolute, Tu solus sanctus, etc. ; sed protinus addit, Cum Sancto Spiritu in gloria Dei Patris : quoniam tres Personæ sunt unus altissimus, et unus sanctus ac Dominus.
Hoc ergo angelicum canticum cum magna cordis lætitia ac devotione dulcissima est cantandum sive legendum : quod fieri nequit, nisi intellectus in contemplatione Dei stabiliter atque sincere firmetur. Quanto enim verba fuerint diviniora, tanto ampliorem advertentiam et elevationem mentis puriorem requirunt ; quo etiam sensus divinorum verborum affectuosior est atque profundior, eo modica cordis distractio vehementius nocet ac impedit.
Postremo, quum Deus attente orandus sit, attentius tamen laudandus est, et tanto attentius quanto majus ac dignius est Deum laudare quam orare. Utrumque enim actus est religionis seu latriæ ; sed quanto objectum et finis divinæ laudis præstantiora sunt objecto ac fine orationis, tanto sublimius est magisque meritorium Deum laudare quam orare. Objectum enim orationis est aliquod donum divinum, finis vero orationis est donum Dei acquirere. Objectum autem laudis divinæ est ipsa excellentia bonitatis divinæ, finis vero est ipse Deus : tale autem objectum talisque finis, objecto et fini orationis potissime eminent. Denique, quum oramus, ad nos ipsos aliquo modo reflectimur ; quum vero Deum laudamus, in ipsam divinæ naturæ excellentiam contemplando pure ac nude immergimur. Constat quoque, quod actio Beatorum in patria sit laudibus Dei vacare, non autem orare, præsertim post diem judicii, vel pro se ipsis, juxta illud Joannis : In illo die me non rogabitis quidquam.16
Rursus, quemadmodum obligamur plus diligere Deum quam nos, sic justius est Dei laudibus occupari quam pro se ipso orare. Imo, quum nemo idoneus sit Deum laudare, nisi cujus vita coram Deo probata consistit, quum de iniquis Scriptura testetur, Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me;17 idcirco ordinatur oratio ad laudem divinam sicut ad finem. Finis vero præstantior est his quæ referuntur ad ipsum. Palam est ergo, quod dignius atque divinius sit Deum laudare quam orare, si tamen cor a nebula vitiorum atque caligine operum tenebrarum fuerit expurgatum : quamdiu enim passionibus iræ atque superbiæ premitur, vitiisque carnalibus et acedia superatur, utilius est orationi quam laudi vacare. C Unde Psalmista, cognoscens neminem ad laudandum Deum esse condignum nisi fuerit a populari conversatione et vitiis Ps. cv, 47. separatus, ita precatur : Salvos fac nos, Domine Deus noster, et congrega nos de nationibus, ut confiteamur nomini sancto tuo et gloriemur in laude tua.
Præterea, signum virtutis est delectatio operationi conjuncta : quum enim quis delectatur sustinendo adversa, signum est quod vere sit patiens. Quanto igitur laus Dei orationem præcellit, tanto intensius delectari nos decet in laudando Altissimum quam in orando. Et ideo scriptum Ps. lxx, 23. est : Exsultabunt labia mea quum cant- Ps. lxx, 6. tavero tibi;18 et iterum : Labiis exsultationis laudabit os meum. Hoc namque summa perfectio est et exercitium divinissimum vitæ præsentis, delectari in laude divina, congratulari beatitudini æterni Dei, et ejus perfectioni mentaliter congaudere : hæc enim ex fervida Dei caritate procedunt. Tanto autem ad hanc dilectionem divinam ac sincerissimam laudem efficimur magis idonei, quanto amplius renuimus extra Deum consolari, delicias ventris et vaniloquia odiendo, et illud unum quod solum Luc. x, 42. necessarium est, efficaciter inquirendo, inventum tenendo, et omnem mentis ignaviam ac corporalem quietem resolutionemque animi penitus abhorrendo.
Quoniam vero hymnus iste angelicus, cantus lætitiæ est, ideo in officiis luctuosis omittitur.
Footnotes
-
Eccli. xxxiii, 31. ↩
-
Is. xlix, 6. ↩
-
Gen. xxii, 18. ↩
-
Ps. xlix, 16. ↩
-
Luc. II, 14. ↩
-
Ibid. 13, 14. ↩
-
Ps. ciii, 31. ↩
-
Ezech. iii, 12. ↩
-
Is. xlii, 8. ↩
-
Rom. v, 10; ↩
-
II Cor. v, 18, 19. ↩
-
Ephes. II, 14. ↩
-
Ps. cxlviii, 1, 2. ↩
-
Deut. xxxii, 39. ↩
-
q. xxxi, a. 4 ad 4m. ↩
-
Joann. XVI, 13. ↩
-
s. xxx, 13; Wath. xv. ↩
-
Ps. lxii, 6. ↩
Chapter 11 of 40