Skip to the text

Articulus 3

De devotione perfecta et pura quam decet habere celebrantem, propter tanti sacramenti dignitatem.

SACERDOTES sancti erunt Deo suo, et non polluent nomen ejus:1 incensum enim Domini et panes Dei sui offerunt, et ideo sancti erunt.23 Quemadmodum Dionysius ait, sanctum vocatur, eo quod admixtione maculæ careat, omnisque terrenæ cupiditatis et mundani atque carnalis amoris contagione privetur. Sed dicet aliquis:4 Quis talis esse in hac vita poterit, in qua si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, in qua insuper justus in die septies cadit?5 Nam Salomone testante, non est homo in terra qui faciat bonum, et non peccet.6 Et respondendum, quod sanctitas rebus adscribitur secundum exigentiam et capacitatem status earum. Deus enim benedictus essentialiter et totaliter sanctus est. Omnes vero Beati in patria, quamvis non essentialiter sed participative sancti sint, sic tamen sancti sunt quemadmodum sanctum modo definitum est: nullius enim maculæ vel inordinatæ affectionis labem habent, nec habere possunt, quum sint confirmati in bono. Omnibus autem bonis Christianis ac vere fidelibus hoc exstat commune, quod mortalium peccatorum sordibus carent, eo quod amor divini summique boni in eis præponderet temporalium rerum amori, quamvis interdum in rebus caducis inordinate et plus justo afficiantur ac delectentur. Porro sanctis viris id proprium est, quod venialia peccata tota diligentia student cavere, et quæ cavere sigillatim non valent, incessanter quotidie deflent, redarguunt, confitentur, emendant. Unde merito sancti dici possunt, licet quotidie venialiter cadant. Nam sanctæ devotionis sollicitudo et ignis caritatis divinæ, in eis celeriter totaliterque consumunt quidquid venialiter delinquunt sive omittunt.7 Imo, quum omnia eis cooperentur in bonum, non solum imperfectum suum sufficienter deplorant et corrigunt, sed etiam occasione ex venialibus culpis accepta, quotidie perfectiores sanctioresque fiunt: quoniam dum tantum proficere nequeunt quantum desiderant, semetipsos profunde humiliant, vehementer despiciunt, sollicite ambulant; et quidquid paulo ante operati sunt, pro nihilo æstimantes, sincerius coram Deo magisque reverenter conversari laborant, ita ut cum Apostolo dicere possint : Quæ quidem retro sunt oblitus, ad anteriora vero extendens me ipsum, ad destinatum persequor, ad bravium vocationis supernæ.8

Hæc ergo est sanctitas quam Spiritus Sanctus sacerdotibus inesse hortatur. Si enim sacerdotibus veteris Testamenti, qui non nisi figuralia atque carnalia sacrificia ac sacramenta tractabant, præinducta verba sunt dicta, Sacerdotes sancti erunt Deo suo, etc. ; quanto magis sacerdotibus novæ legis, qui divinissimam Eucharistiam, quæ omnium veteris legis sacrificiorum finis ac veritas est, consecrant, tractant et sumunt, incumbit ut sancti sint Deo suo, et non polluant nomen ejus ? Quemadmodum enim fideles nomen Dei sanctificare dicuntur, dum ei in sanctitate et justitia digne deserviunt (sic enim ex vita eorum ostenditur quod ille cui tale obsequium placet, sanctus est), sic nomen Dei polluunt, dum illud inhonorant, eoque spreto, commutabilibus rebus adhærent, et immundis atque obscenis voluptatibus vacant. Sacerdotes igitur Christi sic in hoc mundo sancti esse conentur, quatenus unicum Dei Filium reverenter contrectent, grate recipiant, menteque pura retineant, ne tantæ dignationi et dilectioni Filii Dei inveniantur ingrati. Hæc est perfecta devotio, qua rationalis creatura tam prompte se tradit cultui Dei, ut ea studiose abjiciat quæ a Dei vacatione et contemplatione ac veneratione elongant, ita ut dicat :910 Mihi adhærere Deo bonum est ; et rursus : Unum necessarium est. Sic namque cum Isaia propheta verissime dicet :11 Nomen tuum et memoriale tuum in desiderio animæ ;12 et cum Psalmista : Adhæsit anima mea post te. Sentiet quoque in brevi quam veraciter Jeremias ait : Bonus est Dominus sperantibus in se, animæ quærenti illum.13

Quamvis autem hujuscemodi vita ac talis devotio ad claustrales et maxime ad solitarios spectet, nihilo minus sæculares presbyteri ad eam pro viribus suis, prout status eorum admittit, adspirare propinquareque debent. Ideo enim continenter vivere, et a sæcularibus negotiis, quæ animam plurimum distrahunt, abstinere jubentur.

Præterea, licet quis secundum hanc perfectionem conversari studuerit, et tam quietam ac puram et fervidam devotionem sortiri optaverit, non tamen semper ad nutum suum se taliter devotum inveniet ; nec ideo a celebratione vel communione abstinendum opinor, dum fecerit homo quod in se est, utputa vitam et conscientiam discutiendo, peccata confitendo, gratiam implorando, et in spe divinæ clementiæ accedendo. Quamvis enim experimentalem illam devotionem ac perceptibiliter dulcem affectum non habeat, qui frequenter ex redundantia superioris appetitus ad inferiorem seu voluntatis ad sensualitatem causatur, si tamen ratio ipsa Deo adhærere et vitiis dissentire laboret, et voluntas inferioris appetitus motibus dominetur, tunc vera et intellectualis devotio adest. Et hæc devotio sufficit, imo et tutior est, sicut Matthæus de Cracovia in quodam notabili conscripsit dialogo de Communione. Est quoque devotio talis probabile signum gratiæ Dei.

Footnotes

  1. F. XXI, 6. ↩

  2. De Divin. nom. c. VIII, XII. ↩

  3. Lev. XXI, 6. ↩

  4. Prov. XXIV, 16. ↩

  5. I Joann. I, 8. ↩

  6. Eccle. VII, 21. ↩

  7. Rom. VIII, 28. ↩

  8. Philipp. III, 12, 14. ↩

  9. Luc. X, 42. ↩

  10. Ps. LXXII, 28. ↩

  11. Ps. LXXII, 9. ↩

  12. Is. XXVI, 8. ↩

  13. Thren. III, 25. ↩

Chapter 4 of 40