Skip to the text

Articulus 15

De intellectu Præfationis quotidianæ : Vere dignum et justum est.

UBI eras quum me laudarent astra matutina, et jubilarent omnes filii Dei ? ait Omnipotens. Quis enarrabit cœlorum rationem, et concentum cœli quis dormire faciet ?1 Hoc prorsus cœlestis perfectio atque angelica vita, et in omni præsentis incolatus afflictione dulcissimum refrigerium unicumque levamen, in laudibus Dei occupari, delectari, accendi. Hoc (ni fallor) gustavit sapiens ille qui dixit : Laudabit usque ad mortem anima mea Dominum.2 Et divinus David : Psallam (inquit) Deo meo quamdiu fuero ; et iterum :3 Jucundum sit ei eloquium meum, ego vero delectabor in Domino.4 Duæ autem sunt rationes laudandi Deum, videlicet, ipsa bonitas Dei considerata in se, et beneficia ejus nobis collata. Laus ergo qua bonitatem divinam secundum se et propter se laudamus, glorificatio dici potest. Sed dum Deum laudamus propter beneficia ejus, gratiarum actio appellatur, ad quam hortatur Apostolus : In omnibus gratias agite ; et Psalmista : Benedic, anima mea, Domino, et noli oblivisci omnes retributiones ejus. Unde illustris ille Propheta, beatissimus Isaias, in voce exsultationis decantat : Miserationum Domini recordabor, laudem Domini super omnibus bonis quæ reddidit nobis, et quæ largitus est nobis secundum indulgentiam suam. Et Joannes in Apocalypsi ait : Gratias agimus tibi, Domine Deus omnipotens, qui es, et qui eras.

Itaque in Præfatione, quæ ideo sic vocatur quoniam canonem per modum prologi antecedit, et ante eum dici seu fari habet, sacerdos choro concordans ait :

Vere dignum et justum est, æquum et salutare, nos tibi semper et ubique gratias agere. Alia ratione dignum est Deo gratias agere, alia ratione est hoc justum, atque alia ratione æquum, et alia ratione salutare : quarum rationum diversitas elici potest ex verbis sequentibus. Quatuor enim sequuntur, videlicet, Domine sancte, Pater omnipotens, æterne Deus, per Christum Dominum nostrum, quæ prædictis quatuor verbis correspondent : quia enim Deus est sanctus Dominus, ideo dignum est nos ei gratias agere ; et quia est Pater omnipotens, ideo justum est nos ei gratias agere ; et quia est æternus Deus, idcirco æquum est hoc ; quoniam vero per Filium suum nos de morte redemit, propterea salutare est hoc : ideo enim subjungitur, « per Christum Dominum nostrum ».

Itaque dignum est nos Deo gratias agere, ratione sui universalis dominii atque regiminis rerum, quemadmodum in Psalmo cantamus : Præoccupemus faciem ejus in confessione, et in psalmis jubilemus ei. Quare, nisi quoniam Deus magnus Dominus, et rex magnus super omnes deos ?

A Ideo namque per Isaiam Dominus dicit : Ego Dominus, hoc est nomen meum ; gloriam meam alteri non dabo. Denique justum est nos Deo gratias agere, quoniam ipse est Pater noster, cui quotidie dicimus : Pater noster qui es in cœlis. Justum est enim filios honorare parentes : quanto magis justum est Patri cœlesti et Creatori omnipotenti ac sancto honorem impendere gratiasque referre ? Propter quod per Malachiam Dominus ait : Si ego sum pater, ubi est honor meus ? Et si Dominus ego sum, ubi est timor meus ? Æquum vero est nos Deo gratias agere, ratione suæ divinæ naturæ et infinitæ excellentiæ : propter quod additur, « æterne Deus ». Est quoque hoc ipsum valde salutare : ingratitudo namque peccatum est maximum. — Potest etiam aliter dici : ut dignum sit nos Deo gratias agere, ratione suæ majestatis ; justum, propter dona naturæ nobis ab eo donata ; æquum, propter beneficia gratiæ, tam generalia quam specialia ; salutare, in ordine ad promissa : nam bona nobis in cœlis promissa atque parata, aliter adipisci non possumus nisi de beneficiis jam susceptis Deo gratias referamus.

Debemus vero gratias Deo Patri referre per Christum Filium ejus : non sic quod primo et immediate debeamus Filio regratiari, et Patri per ipsum, quasi secundario et mediate ; sed quia per Filium creati sumus et recreati (omnia enim per ipsum facta sunt, et omnia per ipsum reparata sunt), ideo per Filium, tanquam per eum per quem omne bonum tam naturæ quam gratiæ accepimus, Patri gratias agimus. Et simili modo intelligendum est quod sequitur :

Per quem majestatem tuam laudant angeli. In omni enim locutione qua aliquis dicitur agere vel operari per alium, præpositio per designat in causali aliquod genus causæ sive principii. Quum ergo Filius sit causa donorum naturæ beneficiorumque gratiæ in nobis atque in angelis, ideo nos agimus gratias Patri per Filium, et « per » eum « angeli majestatem »

De Cœlest. hier. c. VIII. Dei, id est magnam ejus potestatem, collaudant. Dominationes, id est angelici spiritus qui sunt primi in media hierarchia, majestatem item Patris adorant. Potestates quoque, id est angeli qui sunt infimi in media hierarchia, secundum Dionysium, tremunt, id est, cum filiali reverentia et humili admiratione, sine omni pœnali affectione honorant: non enim timent separari posse a Deo, quum sint confirmati in bono. Cœli, id est Throni, qui sunt infimi in suprema hierarchia, cœlorumque Virtutes, id est angelici spiritus qui sunt medii in secunda hierarchia, secundum Dionysium, cui in hoc omnino consentire decet, ac beata Seraphim, id est angeli de primo et summo ordine supremæ hierarchiæ, socia exsultatione concelebrant, id est, concordi lætitia venerantur parique cultu.

Ibidem. Intelliguntur per cœlum Throni cœlestes: nam sicut inter corporales creaturas cœlum specialiter sedes Dei vocatur, juxta illud Isaiæ, Cœlum mihi sedes est, terra autem scabellum pedum meorum; sic inter angelicos spiritus Throni singulariter sedes Dei dicuntur, quemadmodum scriptum est: Sedisti super thronum, qui judicas justitiam. Throni etenim Græce, Latine sedes vocantur. Angeli quoque qui ad medium ordinem secundæ hierarchiæ pertinent, qui et Virtutes appellantur, idcirco dicuntur Virtutes cœlorum, ut aliqui opinantur, quoniam motus cœlestium corporum ab eis causatur. Verumtamen per hoc quod dicitur, Cœli, intelligi possunt omnes cives et spiritus cœlestes, illi præsertim qui in Præfatione non exprimuntur: qui tamen intelligi possunt per Angelos et etiam per Virtutes. Omnes enim spiritus cœlestes angeli nominantur, quoniam omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter electos. Omnes quoque dici possunt virtutes, secundum Dionysium, propter indeficientem suum vigorem et animi firmitatem, quibus efficaces et potentes redduntur ad exsequenda divina obsequia quæ ordini suo conveniunt.

Cum his ergo beatis spiritibus deprecamur laudem nostram et precem audiri a Deo ac suscipi, supplici confessione, id est non præsumptuosa sed humili voce, dicentes: Sanctus, Sanctus, Sanctus.

Footnotes

  1. Job xxxviii, 4, 7, 37. ↩

  2. Eccli. li, 8. ↩

  3. Ps. cxlv, 2. ↩

  4. Ps. ciii, 34. ↩

Chapter 16 of 40