Skip to the text

Articulus 5

De vitiis quibus specialiter carere oportet sacerdotes, quemadmodum in veteri Testamento figuratum est.

DIXIT Dominus ad Aaron : Homo de semine tuo qui habuerit maculam, non offeret panes Deo suo.1 Sicut lex Moysis typus exstitit legis Christi, sic omnia quæ in lege antiqua fiebant, repræsentabant ea quæ in lege gratiæ fiunt. Omnia enim in figura contingebant illis, secundum Apostolum. Denique, sicut lex vetus figura est novæ legis, sic nova lex figura est status Beatorum in patria, secundum Dionysium quarto Ecclesiasticæ hierarchiæ capitulo. Quoniam ergo lex Moysis figurativa fuit novæ legis, quæ ultra figurativa est vitæ futuræ; idcirco figuræ veteris legis obscuriores erant figuris novæ legis. Propter quod ait Apostolus: Umbram habens lex futurorum bonorum, non ipsam imaginem rerum. Nam bona futura obscure repræsentavit, quæ lex nova evidentius repræsentat. Et ideo lex nova habet imaginem, id est perfectam repræsentationem, rerum seu futurorum bonorum: umbra vero obscurior exstat imagine. Cultus ergo seu status legis gratiæ, medius est inter statum legis scriptæ et vitæ futuræ, quemadmodum Dionysius docet. Porro sacerdotium legale figura exstitit sacerdotii Christi, et per corporales defectus, propter quos filii Aaron ad sacerdotium reddebantur inhabiles, designantur spirituales defectus, quibus sacerdotes efficiuntur indigni ad celebranda mysteria Christi.

Itaque prohibitum fuit in lege ne sacerdos esset cæcus vel claudus, et ne esset grandem vel parvum aut tortum habens nasum, ne etiam esset fracto pede vel manu, ne esset gibbosus vel lippus, ne haberet maculam in oculo, ne haberet jugem scabiem vel impetiginem, nec esset herniosus.

Pariformiter sacerdos Christi non debet esse cæcus, id est indoctus. Propter quod in Osee dicitur: Quia tu scientiam repulisti, ego te repellam, ne sacerdotio fungaris mihi; et idem: Misericordiam volui, et non sacrificium, et scientiam Dei plus quam holocausta. Sacerdos quoque Christi esse non debet claudus, id est instabilis. Stultus enim mutatur ut luna, sapiens vero permanet ut sol. Sed constans esse debet, ut regia via incedat, nec extollatur prosperis, nec frangatur adversis, ut dicat cum Job: Donec deficiam, non recedam a justitia; et rursus: Etiamsi occiderit me, in ipso sperabo. Insuper sacerdos novæ legis non habebit grandem vel parvum tortumve nasum, id est interiorem gustum infectum, seu animum indiscretum; sed sicut nasus odores discernit, sic ipse inter bonum et malum discernere debet. Nec debet esse fracto pede vel manu, id est acediosus et piger; sed tædio pulso, cum magno affectu divina pertractans, et eis reverenter ac prompte deserviens. Non etiam debet esse gibbosus, id est dorsum mentis ad terrena depressum gerens; nec lippus, id est carnaliter sapiens; nec maculam habens in oculo, id est præsumptionem sanctitatis in corde, putando se aliquid esse, vel suis viribus aut meritis bona a Deo sibi collata attribuendo, quatenus illud Danielis in Missa veraciter dicat: In spiritu humilitatis et in animo contrito suscipiamur a te, Domine. Denique sacerdos habere non debet jugem scabiem, id est petulantiam carnis tenaciter adhærentem; nec impetiginem, id est avaritiam. Neque herniosus esse debet, id est ponderosus, videlicet pondus turpitudinis atque malitiæ portans in corde, quamvis non exsequatur in opere. Unde in Evangelio dicitur: Quum offers munus tuum ad altare, vade prius reconciliari fratri tuo; et denuo: Dimittite si quid habetis adversus aliquem. Atque Apostolus: Sol (inquit) non occidat super iracundiam vestram.

Hæ autem virtutes quibus indui decet sacerdotes, signantur per vestes sacras, quibus in celebratione divinorum utuntur: de quibus vestibus et significatione earum idcirco pertranseundum videtur, quia in Rationali divinorum plene et pulchre de eis fit sermo. Sed et S. Thomas, prima secundæ, de sacris vestibus sacerdotii legalis, et super quartum Sententiarum, de sacris vestibus ministrorum altaris novæ legis pertractat.

Job xiv. 5. Ibid. xii. 15.

Dan. vii. 29.

Matth. v. 23, 24. Marc. v. 25. Ephes. v. 26.2

Footnotes

  1. Lev. xxi, 17. ↩

  2. q. cl. 2. 5 ad 19m. dist. xxv. q. m. 4. 1 ↩

Chapter 6 of 40