Skip to the text

Articulus 9

De Kyrie eleison.

QUI diligit Deum, exorabit pro peccatis, et continebit se ab illis, et exauditur.1 In omni Dei obsequio, præsertim in oratione et laude divina, duo nobis consideranda incumbunt, videlicet Dei misericordia, et nostra miseria. Intelligo autem per misericordiam Dei, omnia quæ ad bonitatem ejus respiciunt, scilicet caritatem ejus et liberalitatem, et patientiam super nos. Per nostram vero miseriam, universa intelligo quæ nostram imperfectionem, culpam et fragilitatem concernunt. Hæc igitur intente nobis pensanda sunt, quatenus ex contemplatione divinæ bonitatis atque clementiæ respiremus, et cum fiducia ad thronum gratiæ2 accedamus in plenitudine fidei, certissime agnoscentes quia quidquid oraverimus Patrem in nomine Filii, dabitur nobis, si tamen perseveranter infatigabiliterque pulsemus, quemadmodum Jacobus monet :345 Postulet (inquit) in fide nihil hæsitans. Nam secundum fidem nostram fiet nobis. Dici autem non valet quantum omnipotenti Deo perseverans ac fiducialis oratio placeat. Ex consideratione vero nostræ miseriæ, humiliemur et displiceamus nobis, vilesque simus in oculis nostris, quemadmodum David ait : Ero humilis in oculis meis. Et Paulus hortatur : Non debemus nobismetipsis placere, sicut et Christus non placuit sibi ipsi.678 Si ergo Christus, qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus, sibi ipsi non placuit, id est, in quantum homo nullum bonum sibi adscripsit, cur nos miseriis et vitiis pleni, nobis ipsis placemus, contemnentes alios, et præferentes nos illis ?

Sic ergo sacrosancta Ecclesia convenienter instituit ut post Introitum, in quo laus Dei cantata est, ad nos ipsos redeamus, et Dei misericordiam imploremus, dicentes : Kyrie, eleison, id est, Domine, miserere. Et dicitur novies, quatenus nostram imperfectionem novies profitentes, ad perfectionem ac societatem novem ordinum angelorum perducamur. Dicitur quoque ter, Kyrie eleison, ad Patrem, ter ad Spiritum Sanctum, et ter, Christe eleison, ad Filium : quoniam unamquamque trium Personarum triplici culpa offendimus, puta cogitatione, verbo, et opere. Magna autem est virtus horum verborum. Dum enim Basilius Kyrie eleison clamavit, hæreticos confutavit, et fores ecclesiæ divina virtute apertæ sunt. Sed et B. Germanus, ut legitur, hoc verbum clamando, quinque reges in fugam convertit.

Præterea cognoscendum, quod in Missa trium linguarum verbis Ecclesia utitur : sunt enim in Missa quædam verba Græca, ut Kyrie eleison ; quædam Hebraica, ut Alleluia, id est, laudate Dominum, et Sabaoth, id est exercituum, Hosianna , id est, salva, Domine, obsecro, Amen, id est vere, vel fiat ;9 quædam Latina. Nam his tribus linguis scriptus est titulus crucis Christi. Secundo, quoniam istæ tres linguæ digniores sunt reliquis : unde gentes quæ his linguis non utuntur, Barbari appellantur. Tertio, propter reverentiam superbeatissimæ Trinitatis. Quarto, quoniam numerus ternarius est perfectus : omnia enim super tria ponimus, secundum Philosophum. Ideo per has tres linguas universæ linguæ designantur. Et sic in ministerio Missæ his linguis utitur Ecclesia, ad insinuandum quod omnium linguarum populi in fide Christi salvantur, sicut in Genesi legitur Abrahæ repromissum :10 In semine tuo (id est in Christo) benedicentur omnes gentes ;11 et in Psalmo : Et benedicentur in ipso omnes tribus terræ, omnes gentes magnificabunt eum ;12 atque in Daniele propheta : Omnes populi, tribus et linguæ servient ei. Ex quibus elucescit error Mahometi seu Sarracenorum, qui dicunt unamquamque gentem in sua lege posse salvari.13 Unde in Actibus Apostolorum Petrus de Christo testatur : Non est aliud nomen sub cœlo datum hominibus in quo oporteat nos salvos fieri, nisi in nomine Jesu Christi. Cui concordat quod per Isaiam Dominus ait : Dedi te (scilicet Christum) in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terræ.

Constat quoque ex his, cum quanta humilitate et affectione contritioneque cordis hæc sacratissima verba, Kyrie, eleison, etc., dicenda sint, non cursorie, sed morose : quatenus presbyter omne genus peccati sibi indulgere desideret ; et tanto hæc verba ferventius dicat quanto ea sæpius iterat : nam et ideo sæpius iterantur, ut semper devotius explicentur.

Footnotes

  1. Eccl. vii, 4. ↩

  2. Hebr. iv, 16. ↩

  3. Matth. ix, 29. ↩

  4. Jacob. i, 6. ↩

  5. Joann. xiv, 13, 14; xvi, 23. ↩

  6. II Reg. vi, 22. ↩

  7. Rom. xv, 1, 3. ↩

  8. I Petr.ii, 22. ↩

  9. * Hosanna ↩

  10. Gen. 12. 16. ↩

  11. Ps. 121. 17. ↩

  12. Dan. 12. 16. ↩

  13. Act. 12. 12. ↩

Chapter 10 of 40