Articulus 29
De solutione quarumdam quæstionum circa prædicta.
PATER gloriæ det vobis spiritum sapientiæ in agnitione ejus, ut sciatis quæ sit spes vocationis vestræ.1 Circa formam consecrationis sanguinis Christi, doctores diversa opinati sunt. Albertus enim et Henricus de Gandavo affirmant, quod sicut ad consecrationem corporis Christi sufficiunt verba ista, Hoc est enim corpus meum ; sic ad consecrationem sanguinis sufficit dicere : Hic est enim calix sanguinis mei. Quæ autem sequuntur, videlicet, Novi et æterni Testamenti, usque ibi, Hæc quotiescumque feceritis, dicunt esse expositoria prædictorum verborum. Hæc est Alberti opinio in Summa, de corpore Christi; verumtamen super quartum Sententiarum librum scribit oppositum. dist. VIII. Thomas vero et alii asserunt, quod omnia hæc sunt de forma consecrationis sanguinis, usque ibi, Hæc quotiescumque feceritis : quia hæc verba, Novi et æterni Testamenti, etc., sunt determinationes ejus quod dictum est, Hic est calix sanguinis mei, sicque pertinent ad perfectionem locutionis. Sed quidquid sit de veritate, hæc secunda positio tutior est, et ritus Ecclesiæ magis ei concordat: non enim levatur calix ante illa verba, Hæc quotiescumque feceritis. — Ex verbis tamen Innocentii Papæ posset ostendi quod prima opinio non sit rata. Innocentius namque a quodam archiepiscopo interrogatus cur in consecratione sanguinis ponantur quædam verba a nullo Evangelistarum descripta, solvendo approbat quæstionem illam, innuendo quod ibi ponantur verba hujusmodi quasi de forma consecrationis istius. Et tamen [non tantum] hæc verba, Hic est calix sanguinis mei, imo et plura ab Evangelistis sunt scripta, ut patet in Decretalibus. Et idem sentit Ægidius de Roma exponendo illam Innocentii Decretalem.2
Porro Petrus de Tarantasia super quartum Sententiarum, dicit se credere quod consecratio sanguinis Christi fieri possit per verba a quocumque Evangelista descripta.3 Et constat quod non quilibet Evangelista ponit omnia verba illa: imo nullus eorum omnia ponit. Græci quoque veraciter consecrant, non tamen omnibus verbis illis utuntur. Et sic videri posset, quod non omnia verba illa requirantur tanquam de essentiali forma consecrationis istius.
Denique quæri potest, an sub formis panis consecrati contineatur sanguis Christi; et similiter, an sub formis vini consecrati sit corpus Christi. Et respondendum, quod in hoc sacramento continetur aliquid dupliciter, scilicet: directe, utputa id in quod terminatur conversio panis ac vini; et indirecte, seu concomitanter, scilicet quod realiter conjunctum est ei in quod prædicta conversio directe terminatur. Quum ergo substantia panis directe convertatur in corpus Christi, idcirco sub formis panis consecrati directe nil continetur, nec est nisi corpus Christi. Sed quoniam corpori Christi realiter conjuncta sunt anima rationalis ac sanguis, et propria quantitas, cetera quoque ejus accidentia magis intrinseca, atque divinitas seu Verbi persona; propterea indirecte seu per naturalem concomitantiam ac sequelam, sub speciebus panis consecrati exsistunt sanguis Christi et anima, totaque ejus quantitas, atque divinitas seu Verbi persona. Et pariformiter sentire oportet de exsistentia horum et corporis sub speciebus vini consecrati seu sanguinis: nam sub formis vini consecrati directe continetur sanguis; corpus vero et quantitas, qualitas, anima et Verbi persona, concomitanter.
Porro verba prætacta, videlicet, Hæc quotiescumque feceritis, ut ait Bernardus, omni affectu plenissima sunt, et fidelem ac vere christianum animum vehementer inflammant, suntque a sacerdote celebrante cum ingenti devotione ac mentis sapore promenda; et, proh dolor! miserabilem sacerdotem qui hæc verba sine memoria ineffabilis atque eximiæ dilectionis atque acerbissimæ mortis Christi pronuntiat, et sine cordiali affectu effundit. Imo veraciter hæc verba non solum tempore celebrationis sed frequentissime nobis sunt cogitanda, revolvenda et amplectenda: his quippe verbis jubemur a Christo non sine actuali devotione celebrare, sed cum diligenti divinorum beneficiorum recordatione.
Footnotes
Chapter 30 of 40