Skip to the text

Articulus 30

De effectibus hujus superdignissimi sacramenti.

COMEDITE, amici, et bibite;1 et inebriamini, carissimi. Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus, ait Unigenitus Dei Patris.2 Quoniam igitur hoc divinissimum sacramentum dicitur spiritualis alimonia atque refectio animæ, ideo quidquid cibus corporalis facit in corpore, id efficit sacramentum corporis Christi in anima, nisi homo obicem, id est gratiæ impedimentum, opponat, accedendo indigne, aut habendo se incustodite. Quemadmodum ergo cibus corporalis vires corporis conservat ac reparat, et quantitatem auget ac perficit, gustum quoque delectat : sic Eucharistiæ sacramentum virtutes et gratiam conservat in anima, roborando sumentem in bono; reparat quoque deperditum, id est amissum caritatis fervorem; auget etiam spiritualem animæ quantitatem, id est processum de virtute in virtutem, donec perficiat eam; et insuper confert magnam delectationem interno gustui ejus cujus anima renuit in exterioribus et vilibus ac sensibilibus consolari. Hæc tamen delectatio, quantum ad experimentalem suam perceptionem, non est importune optanda, sed dispensationi divinæ Sapientiæ atque immensæ Christi misericordiæ committenda.

Primus ergo hujus sacramenti effectus, est collatio vel potius augmentatio gratiæ. Sicut enim Baptismus ordinatur ad inchoationem vitæ spiritualis, quod fit per gratiæ infusionem; sic Eucharistia directe ordinatur ad spiritualis esse perfectionem, quod fit per gratiæ augmentationem seu ampliorem caritatis fervorem. Et quoniam augmentatio gratiæ seu fervor caritatis venialia peccata consumit tanto perfectius quo amplius invalescit, idcirco secundus hujus sacramenti effectus est venialium peccatorum remissio, etiam quantum ad pœnam, non tamen semper omnium, sed tanto plurium quo fervor caritatis plus inardescit. Quamvis namque unum peccatum mortale dimitti non possit sine alio, unum tamen veniale sine alio dimitti potest. Denique, quoniam gratia quæ confortatur, seu caritas quæ magis accenditur, omnia mala habitualiter saltem et in communi detestatur, sicque contritionem complet ac perficit; ideo tertius hujus sacramenti effectus est mortalium peccatorum oblitorum remissio, partim quantum ad pœnam, totaliter vero quantum ad culpam. Rursus, quia per meritum passionis et sanguinis Jesu Christi aperta est nobis janua regni cœlestis, propterea quartus effectus sacramenti istius est adeptio gloriæ seu vitæ æternæ, in quantum per ipsum efficimur participes meriti Salvatoris. Omnia namque sacramenta novæ legis, ut Hugo ait, sunt quædam vasa medicinalia per quæ meritum passionis Christi nobis communicatur, applicatur atque conjungitur.

Ex quibus innotescit quam fructuosum et salubre ac sanctum sit, frequenter et item libenter celebrare, dummodo vita bona non desit. Sed ad talem vitam tenetur sacerdos ut dignus sit, præsertim religiosi, et maxime solitarii, ut Cartusienses, quorum non est sæculares rumores percipere, mundana negotia pertractare, circa plurima sollicitari, vel quidquam temporale et ad hunc mundum pertinens affectare, sed illud unum quod solum necessarium est, diligentissimo corde recolere, pura mente adspicere, ardenti affectu appetere, totisque viribus venerari et colere.3 Et qui taliter conversatur, multo fructuosius atque divinius agit, si ex caritate ardenti accedat, quam si ex reverentiali timore seu humilitate abstineat : caritas nempe separationis impatiens est. Qui autem nondum taliter conversatur, si ad tam sanctam conversationem vere suspirat, frequenter cum magna fiducia accedere potest : nam per hoc maximam gratiam consequetur, sicque compendiosius optatam perfectionem adipiscetur. Celebrando quoque plus etiam aliis subvenit, tam vivis quam mortuis, quam non celebrando, ceteris paribus. Unde Chrysostomus : Sicut leones, inquit, flammam spirantes, sic ab illa mensa discedimus terribiles effecti diabolo. Verumtamen quidam sunt boni, qui licet zelum Dei habeant et ad spiritualem profectum anhelent, dum tamen adversum aliquid eis occurrit, non solum tentantur, sed nec faciliter expedire se possunt a tentatione concepta : imo, quamvis ratio renitatur, sensualitas tamen vehementer et diu reluctatur rationis judicio, et animum inquietat. Talibus consulendum opinor ut differant, ne in ipsa celebratione phantasia distrahat mentem, et cogitatio illatæ injuriæ seu adversitatis devotionem conturbet. Sed interim pro gratia stabiliori et tranquillitate sincera, et præparatione ad Sacramentum, studiosissime Christum deposcere habent, ne abstinentia a divinissimo Sacramento parvi pendatur, vel in consuetudinem convertatur.

Footnotes

  1. Cant. V, 1. ↩

  2. Joann. VI, 56. ↩

  3. Luc. x, 42. ↩

Chapter 31 of 40