Skip to the text

Articulus 31

De eo quod dictum est in consecratione sanguinis, Mysterium fidei; et de certissima atque firmissima fide habenda de hoc sacramento.

ARMA militiæ nostræ non carnalia sunt, sed potentia Deo, destruentes omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei, et in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi.1 Nequaquam est levitatis consentire catholicæ fidei, quamvis omnem naturalem rationem transcendat. Deo enim propter se ipsum credendum est; et quod aliquid a Deo dicatur, agnoscimus per operationem miraculosam quæ a solo Deo fieri valeat. Quum ergo per fidem christianam infinitis divinæ potestatis miraculis confirmatam, noscimus Jesum esse Christum in lege promissum et in Evangelio vere descriptum, debemus sine ambiguitate atque indagine seu inquisitione firmiter credere omnibus verbis et actibus ejus, quæ de ipso in Evangelio enarrantur et ab Ecclesia sancta creduntur.

Hic enim modus cognoscendi, Deo est gloriosus, et nobis maxime meritorius. Gloriosum enim est principi, si soli ac simplici ejus verbo credatur absque cautione juramenti, vel pignoris, vel fidejussoris; ignominiosum vero est ipsi, si non simplici ejus verbo fides adhibeatur. Imo unicuique viro sufficientis ac notæ bonitatis molestum est, si non simplici ejus verbo credatur: quanto magis summo Regi ac principi totius universi displicet, si verbis ejus non credatur sine cautione rationum, quam quærunt gentiles, aut certe signorum, quam quærunt Judæi, juxta illud Apostoli: Judæi signa petunt, Græci autem sapientiam quærunt.2 Denique, hic modus cognoscendi, videlicet per fidem, est nobis meritorius. Assensus namque per quem assentimus per se notis, vel necessario demonstratis, vel evidenter probatis, aut sensui manifestis, merito caret, quum non sit liber, sed quasi coactus. Assensus autem quo per fidem assentimus verbis divinis propter solam auctoritatem dicentis, omnino est liber: unde et meritorius est, et tanto amplius, quo intellectus promptius consentit, ipsaque res credita incomprehensibilior fuerit.

Fertur quod Hippocrates atque Pythagoras hanc legem discipulis suis mandaverint, ut nequaquam interrogare præsumerent de dictis ipsorum propter quid, sed esset eis pro ratione, dicentis auctoritas.3 Propter quod Propheta ait: Nisi credideritis, non intelligetis. Cui concordat verbum Aristotelis: Addiscentem, inquit, oportet credere. Sit ergo Christianis pro summa atque certissima ratione, Christi auctoritas, qui de se ipso fatetur:4 Ego sum magister vester et Dominus;5 et iterum: Ne vocemini Rabbi, unus enim est magister vester, Christus. Verumtamen, nisi sciremus per sufficientia Scripturarum testimonia atque miracula soli Deo possibilia, Jesum esse Christum in lege promissum, tunc levitatis esset, credere his quæ fidei sunt christianæ. Sic enim nulla esset ratio cur potius crederemus Christo quam alicui alteri, ut Mahometo, vel simili.

Porro, ut ait Hilarius, hoc potissime Deo debemus, ut eum omnis sensus, lingua et vita nostra loquatur; et sicut quidquid habemus et sumus, a Deo accepimus, sic et nos totaliter Deo subjicere et ei obedire tenemur.6 Quum ergo habeamus a Deo non solum affectum, sed etiam intellectum, non minus debemus intellectum nostrum Deo subjicere, divino intellectui obediendo (quod fit dum sola fide contenti, credimus verbis Dei et his quæ omnem rationem excedunt), quam ipsam voluntatem sive affectum. Duæ enim sunt partes legis divinæ, videlicet testimonia et mandata. Testimonia intellectum concernunt, mandata affectum. Quemadmodum ergo tenemur mandata implere, ita tenemur testimoniis credere.

Unde, quamvis Sacramentum altaris sit summe mirabile, et mysterium fidei, id est occultissimum quiddam in fide christiana, quoniam tamen Christus testis est hujus veritatis, debemus ob solam ejus reverentiam seu auctoritatem firmissime credere, et sine omni curiosa perscrutatione consentire his quæ sancta Ecclesia credit de hoc sacramento. Quia enim Christus ardentissima caritate dilexit Deum Patrem et totum genus humanum, rationabilissimum fuit ut hoc sacramentum institueret in sacrificium hostiamque pacificam. Nam per hujus sacramenti quotidianam celebrationem redditur Deo gloria, honor et laus infinita, per hoc quod divinæ benignitatis beneficia incessabiliter recoluntur, nostra peccata panduntur, a Deo indulgentia postulatur. Sed et nobis hæc hostia saluberrima est et maxime fructuosa, sicut jam patuit. Quod enim Christus semel pro nobis fecit et pertulit in ara crucis ad honorem et gloriam Patris, hoc quotidie in isto sacramento seu fidei mysterio pro nobis quodammodo facit.7 Præterea, quoniam Christus tam ardentissima caritate dilexit nos, maxime decuit ut ex hoc mundo recedens et ad Patrem ascendens, relinqueret nobis condignum et efficax memoriale ac pignus suæ dilectionis;8 nec potuit pretiosius salubriusque memoriale relinquere quam proprium corpus ac sanguinem sub hoc secretissimo sacramento. Sunt autem et aliæ considerationes multæ ac pulchræ quæ de hac materia possent induci; sed ad prolixitatem vitandam, istæ sufficiant.

Footnotes

  1. II Cor. x, 4, 5. ↩

  2. I Cor. 1, 22. ↩

  3. Is. vii, 4, juxta LXX. ↩

  4. Jos. Ia, 13. ↩

  5. Matth. xxi, 5, 13. ↩

  6. I Cor. 11. ↩

  7. art. præced. Hebr. vu. 27. ↩

  8. art. præced. Hebr. vu. 27. ↩

Chapter 32 of 40