Skip to the text

Articulus 32

Declaratio octavæ partis canonis, videlicet: Unde et memores, Domine, etc.

AB ortu solis usque ad occasum, magnum est nomen meum in gentibus, et in omni loco sacrificatur et offertur nomini meo oblatio munda, dicit Dominus exercituum.1 In his verbis Malachias propheta de sacrificio novæ legis, quod est Sacramentum altaris, pulchre vaticinatus est. Denique hæc pars canonis continet exsecutionem mandati Salvatoris nostri. Nam immediate prædictum est: Hæc quotiescumque feceritis, in mei memoriam facietis. Ut ergo sacerdos ostendat se obedientem famulum Christi, ait Deo Patri:

Unde, id est, quia Christus Filius tuus ita instituit, o Domine Pater cœlestis, nos tui servi, id est, nos qui sacerdotali officio fungimur, sed et plebs tua sancta, id est populus christianus circumstans, memores tam beatæ passionis, necnon et ab inferis resurrectionis: anima enim Christi fuit cum patribus in limbo inferni usque ad horam resurrectionis, quemadmodum in Psalmo cantatur, Quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis Sanctum tuum videre corruptionem;2 sed et in cœlos gloriosæ ascensionis ejusdem Christi, Filii tui, Domini nostri, offerimus præclaræ majestati tuæ, id est excellentissimæ dignitati tuæ, de tuis donis, id est, quæ tu nobis dedisti, ac datis, id est tibi a nobis oblatis; vel, ut Innocentius dicit, « de tuis donis » refertur ad fruges seu segetes terræ, ex quibus conficitur panis qui convertitur in Christi corpus, « datis » vero refertur ad fructus arboris, ex quibus exprimitur vinum quod convertitur in Christi sanguinem; hostiam † puram, hostiam † sanctam, hostiam † immaculatam, id est Sacramentum corporis et sanguinis Christi, quod est hostia pura, quia caret omni macula, hostia sancta, quoniam omni gratia et sanctitate repleta, hostia immaculata, id est, offerentem non maculans, sed vere sanctificans, quod non competit sacrificiis veteris legis, quæ non potuerunt accedentem perficere, teste Apostolo :3 imo sacerdos offerens ea, immundus erat usque ad vesperam, lavabatque se semper ; panem † sanctum vitæ æternæ, et calicem † salutis perpetuæ. Hæc verba exponunt prædicta. Nam corpus et sanguis Christi ante expressa sunt uno communique nomine, utputa nomine hostiæ. Sed quia hæc hostia continet duo, videlicet corpus et sanguinem Salvatoris, idcirco hæc duo distincte explicantur, dum subditur : « panem sanctum vitæ æternæ », id est, corpus Christi tibi offerimus, quod est panis atque viaticum animæ, quò pervenire meremur ad vitam æternam, « et calicem salutis perpetuæ », id est sanguinem Christi, per cujus effusionem perpetua salus seu cœlestis felicitas nobis reparata est, parata atque data.

Præterea advertendum, quod hostia aliter dicitur nunc pura et sancta ac immaculata, et panis sanctus, quam in exordio canonis, ubi dictum est : Hæc sancta sacrificia illibata. Est enim aliquid tripliciter sanctum, videlicet : per essentiam, ut Deus sublimis ; per participationem formalem, ut intellectualis creatura, quæ sola est subjectum sanctitatis et gratiæ ; per ordinationem seu habitudinem ad divina, ut altare seu vestes, quæ sancta dicuntur quia ad divinum cultum deputantur. Posset autem addi quartus modus, quo sacramenta dicuntur sancta quia sacrantia, ut scilicet aliquid vocetur sanctum ratione sui effectus, et quoniam gratiam sanctificantem aliquo modo continet, quamvis non secundum esse completum. Dicitur quoque aliquid sanctum ratione repræsentationis, et item ratione status sive officii. Et tertio modo hostia dicitur sancta et illibata ante consecrationem, quoniam ordinatur ad corpus et sanguinem Christi. Sed post consecrationem est sancta et pura ac illibata secundo modo : nam caro et sanguis Christi sunt vere sancta ac pura propter animam divinitatemque unitam.

Quamvis enim caro non sit immediatum gratiæ subjectum, sed anima, est tamen caro subjectum gratiæ mediatum, quum sit subjectum animæ, quæ est proximum gratiæ ac sanctitatis subjectum. Conformiter, hostia ante consecrationem dicitur panis propter veram panis naturam ; post consecrationem vero panis vocatur propter similitudinem seu effectum, quia spiritualiter alit, auget, confortat, delectat. Item vita æterna et salus perpetua idem sunt.

Commemorantur autem hic tria opera Christi, videlicet : passio, cujus memoria caritatem inflammat ; resurrectio, quæ fidem confortat ; ascensio, quæ spem nostram corroborat. Quod enim in Christo capite nostro factum credimus, in nobis perficiendum speramus. Dum vero sacerdos hæc verba dicit, debet quidem celebriter, non tamen superficialiter, imo cordialiter recordari passionis Christi, non sine compassionis affectu ; resurrectionis quoque et ascensionis cum exsultatione mentali, contemplando mentaliter quomodo ex clauso sepulcro surrexit, anima ex limbo inferni ad corpus redeunte, et qualiter nubes in ascensione suscepit eum ab oculis discipulorum.4

Insuper, super verba prædicta fiunt quinque cruces propter quinque vulnera Christi, vel quia in quinque sensibus vehementissime passus est.

Footnotes

  1. Malach. 1, 11. ↩

  2. Ps. xv, 10. ↩

  3. Hebr. x, 1. Lev. xvi, 26, 28; Num. xix, 7, 8, 10; Cf. t. II, p. 424 C et s. ↩

  4. Act. I, 9. ↩

Chapter 33 of 40