Articulus 33
De explanatione nonæ partis canonis, scilicet : Supra quæ propitio ac sereno vultu, etc.
ERIT firmamentum in terra in summis montium, superextolletur super Libanum fructus ejus.1 Præter alia in quibus divinus David de sacrificio novæ legis evidenter locutus est, in psalmo septuagesimo primo, de Sacramento corporis et sanguinis Christi pulcherrime vaticinatus ostenditur : Erit (inquiens) firmamentum in terra in summis montium. Hoc enim ait de rege Messia seu Christo, de quo hic psalmus ab universis exponitur; de quo in exordio hujus psalmi habetur: Deus, judicium tuum regi da. Et in processu hujus psalmi manifeste loquitur sanctus Propheta de duplici Christi natura, videlicet: divina, propter quam dicitur, Ante solem permanet nomen ejus; et, Adorabunt eum omnes reges; atque humana, propter quam dicitur: Descendet sicut pluvia in vellus. Denique, de hoc rege seu Christo adjunxit: Erit firmamentum in terra in summis montium. Ubi, ut Nicolaus de Lyra testatur, Hebraica veritas habet: Erit abundantia frumenti in terra in capitibus montium, id est sacerdotum, qui ob dignitatis suæ excellentiam appellati sunt montes. Translatio autem Chaldaica, quæ apud Judæos reputatur authentica, habet: Erit placenta tritici in terra. Sed et translatio Hieronymi talis est: Erit memorabile triticum. David ergo in spiritu clarissime vidit, quemadmodum tempore novæ legis debuit Christus immolari quotidie a veris sacerdotibus sub specie frumenti seu panis triticei.
Dictum est autem, quod in Sacramento altaris sunt tria, quorum unum est sacramentum tantum, aliud res et sacramentum, tertium vero est res tantum, quod est gratia sacramentalis. In hac igitur canonis parte petit sacerdos hanc gratiam hujusque sacramenti effectum adipisci a Domino, dicens:
Supra quæ, id est super dona ista oblata, videlicet corpus Christi ac sanguinem, propitio, id est misericordi ac pio atque placato, ac sereno, id est placido, vultu seu respectu respicere digneris. Hoc orat sacerdos, non quod Deus Pater possit irato contemnentique vultu respicere Sacramentum altaris, seu corpus et sanguinem unici Filii sui, vel dedignetur ea offerri a nobis propter malitiam nostram. Orat ergo sacerdos ut Deus Pater benigne respiciat istam oblationem in ordine ad offerentem: et hoc pandunt verba sequentia. Sequitur enim: et accepta habere, id est, digneris ea grata recipere, sicuti accepta habere dignatus es munera pueri tui justi Abel, qui puer vocatur propter vitæ innocentiam, et justus, quoniam de melioribus atque primogenitis gregum sacrificium obtulit, sicut in Genesi patet; et sacrificium patriarchæ nostri Abrahæ, qui secundum Apostolum, est pater non tantum Judæorum, sed omnium credentium: cujus sacrificia Deo placebant, præsertim dum proprium filium immolari paratissimus fuit; et sacrificium quod tibi obtulit summus sacerdos tuus Melchisedech, qui dicitur summus Dei sacerdos non simpliciter, sed tempore illo: sacerdotium namque Christi non solum dignius est sacerdotio Levitico, sed etiam sacerdotio Melchisedech, quoniam utrumque illorum figura exstitit sacerdotii Christi. Clarum igitur est, quod sacerdos novæ legis non orat sacrificium seu Sacramentum altaris sic Deo placere quemadmodum ei placuerunt sacrificia horum trium virorum: quoniam illa sacrificia nec gratiam continebant, nec placita Deo erant nisi ex devotione offerentium meritisque eorum; sed sacrificium novæ legis, videlicet Sacramentum corporis et sanguinis Christi, gratiarum plenitudinem continet, et per se ipsum Deo acceptum est, ejusque oblatio fructuosa est non solum ex meritis offerentis, sed propter dignitatem oblati. Orat ergo sacerdos oblationem suam seu Sacramentum altaris Deo placere, non quantum ad se ipsum seu rem oblatam, quæ per se sancta ac placita Deo exsistit, sed quantum ad offerentem: quatenus sacerdotis actio atque devotio Deo sic placet sicut placuit antiquorum patrum devotio, sicque effectum et gratiam hujus sacramenti consequi mereatur.
Ponuntur autem hic tres viri ad honorem Trinitatis. Et potius ponuntur isti quam alii: primo, propter excellentem ipsorum sanctitatem; secundo, quia tam ipsi quam eorum sacrificia Christum evidenter figurabant.2 Nam quod Abel de primogenitis obtulit, quid aliud signat, nisi quod Christus, qui est primogenitus in multis fratribus, obtulit semetipsum?34 Et quemadmodum Cain occidit Abel, sic Synagoga Christum.5 Præterea, Melchisedech, qui sine genealogia fuit, non quod originem non habebat, sed quia Scriptura illam non exprimit, quamvis Judæi asserant eum fuisse filium Noe qui in Genesi dicitur Sem, et vixisse usque ad tempora Isaac:67 hic Melchisedech Christum figuravit. Nam secundum Apostolum, assimilatus est Filio Dei, cujus generationem nemo enarrare potest.8 Sed et sacrificium ejus Christi sacrificium clarissime præsignavit, quoniam panem et vinum obtulit Deo pro gratiarum actione de victoria quam concessit Abrahæ, qui quinque reges devicit, et Lot suum nepotem, de manu eorum eripuit.9 Merito quoque ponitur Abraham (qui et ipse sacerdos fuit: nam in lege naturæ primogeniti, saltem illi quibus alius non successit in ordine generationis a patre, et per consequens unigeniti, sacerdotes fuerunt): tum quia Abrahæ principaliter facta est de Christi adventu promissio; tum quoniam sacrificium quo paratus erat carissimum suum filium immolare, figura est sacrificii quo Deus Pater Christum unigenitum suum pro omnibus nobis dedit ac tradidit.10 Additur autem in fine hujus partis:11 sanctum sacrificium, immaculatam hostiam, quod referendum est ad sacrificium novæ legis, quod dicitur sacrificium prout Deo offertur, et hostia in quantum per ipsum Deus placatur. Potest tamen referri ad sacrificium Patriarcharum istorum, quod dicitur sanctum et immaculatum, in quantum figura fuit veri sacrificii, quod formaliter immaculatum ac sanctum est, scilicet Sacramentum altaris. Et hæc ultima verba a B. Leone Papa sunt addita.
Footnotes
Chapter 34 of 40