Skip to the text

Articulus 34

De intellectu decimæ partis canonis, scilicet: Supplices te rogamus, omnipotens Deus, etc.

ECCE vir, Oriens nomen ejus; et ædificabit templum Domino, et erit sacerdos super solio suo, et consilium pacis erit inter duos illos.1 Hæc verba sententiosus ille propheta Zacharias de Christo induxit. Translatio namque Chaldaica sic habet: Ecce vir, Messias nomen ejus. Christus quippe, qui de se ipso testatur, Ego sum lux mundi, merito Oriens appellatur. Hic ergo ædificavit templum Domino, id est Ecclesiam sanctam catholicam; ipse quoque est sacerdos secundum ordinem Melchisedech; et per ejus sacrificium quo obtulit semetipsum, consilium pacis factum est inter duos illos, id est gentiles atque Judæos: nam Christus est lapis angularis, qui fecit utraque unum, quia Ecclesiam ex gentilibus et Judæis collegit, utrosque in una religione et fide concordans. Hæc autem Ecclesia mysticum Christi corpus vocatur, pro quo orat sacerdos in hac canonis parte, dicens: Supplices te rogamus, etc.

Dicitur autem in Rationali divinorum, quod hæc verba tantæ profunditatis sunt, ut intellectus humanus vix ea attingere possit. Verumtamen utcumque exponenda sunt. Dum vero sacerdos hanc orationem dicit, inclinat se, quatenus interiori humiliationi mentis correspondeat humiliatio corporis; inclinat quoque manibus cancelatis in figuram crucis, ut ostendat se orare et velle gratiam adipisci virtute seu merito passionis crucisque Christi. Est enim diligenter advertendum quod Innocentius Papa dicit: Verba (inquiens) canonis ad consecrationem et gratiæ sacramentalis impetrationem pertinent; signa autem ad recolendam historiam spectant: repræsentat enim per ea sacerdos quid in passione Christi sit factum. Igitur sacerdos taliter se ipsum mente ac corpore quasi Christo confixus humilians, affectuosissima devotione atque profundissimo dicat affectu:

Omnipotens Deus, id est, o Pater æterne, qui omnia potes, cui non est impossibile, imo nec difficile omne verbum, supplices, id est amorosi ac humiles, rogamus te, id est, ego sacerdos (et populus christianus in ejus persona) te rogo, jube hæc perferri per manus sancti angeli tui. A

S. Thomas in tertia parte et super quartum Sententiarum ait, quod sacerdos non orat corpus et sanguinem Christi verum perferri per manus angeli in sublime altare Dei, sed corpus mysticum (quod significatur per corpus Christi verum) seu preces ac vota sui populi:2 hæc enim petit Deo repræsentari per angelum, quatenus angelus nostras preces et vota atque obsequia Deo offerendo, gratiam nobis reportet ac veniam. Sed apparet aliis, quod oratio ista etiam accipi potest atque exponi de ipso Sacramento altaris. Totus enim hic locus canonis spiritualis est, et spiritualem expositionem requirit: quia nec angelus corporales manus habet, nec corporaliter secum aliquid profert de altari ad cœlum, quum nec localiter instar corporum in natura propria moveatur. Et sicut corpus et sanguinem Christi substantialiter secum non profert ante Dei conspectum, sic nec corpus mysticum, id est populum christianum, cujus Christus est caput;3 nec preces ac vota sacerdotis et populi, quum ista sint accidentia, quæ non migrant de uno in aliud sine subjectis.

Quemadmodum igitur angelus dicitur ferre preces et vota nostra ante conspectum divinum, seu in sublime altare Dei, in quantum coram Deo bona nostra commemorat, pro nobis deprecans, atque orationis effectum impetrans et nobis reportans, sicut in Actibus Apostolorum legitur angelus dixisse Cornelio, Orationes tuæ et eleemosynæ tuæ commemoratæ sunt in conspectu Dei, quamvis Deum nil lateat;4 sic angelus ferre dicitur corpus et sanguinem Christi in sublime altare Dei: non quod ea substantialiter tollat et secum asportet, sed quia tantum sacramentum Deo pro nobis opponit tanquam efficacissimum medium adipiscendi gratiam desideratam, et exstinguendi indignationem seu iram divinam, sicque sacrificium nostrum recommendando ac commemorando coram Deo, procurat nobis hujus sacramenti fructuosos effectus. Est igitur sensus: « Jube hæc », id est corpus et sanguinem Christi, preces quoque et vota nostra, « perferri », id est portari, non substantialiter, sed repræsentative, per modum commemorantis atque orantis, « per manus sancti angeli tui », id est per obsequium angeli qui divinorum celebrationi interesse credendus est: imo, secundum Ambrosium, adest cœlestis militia, et secundum Bernardum, angelorum adest exercitus. Quam reverenter ergo nos ibi habere oportet! Vel « per manus sancti angeli », id est per ipsum Christum, qui est magni consilii angelus;5 qui secundum Apostolum, interpellat pro nobis, præsertim quum dicat Joannes:6 Advocatum habemus apud Patrem, Jesum Christum justum, et ipse est propitiatio pro peccatis nostris.7 Nam sicut Christus in hoc sacramento est dator et donum (ipse enim dat nobis se ipsum), sic quoque est oblatio et oblator, quia per ipsum fit sacrificium nostrum Deo Patri acceptum, eo quod opera nostra bona fundentur in merito ejus.

Sequitur: in sublime altare tuum, id est in ipsum cœlum empyreum, in quo tu specialiter habitare, sedere, regnare et exaudire cognosceris, et dum angeli sancti illuc perveniunt, vota nostra, preces et opera bona tibi offerunt, in conspectu divinæ majestatis tuæ, id est coram facie tua, ita ut tu ipse dignanter ea adspicias, nec vultum tuum avertas a nobis. Porro quidam per « sublime altare tuum » intelligunt Christum; nec mirum, quum secundum Ambrosium, materiale templum figura sit Christi. Petit ergo sacerdos oblationem suam perferri per angelum « in sublime altare », id est in Christum, ut ipse eam offerat Patri, interpellando pro nobis, ostendendo Patri latus et vulnera. Ut quotquot sumpserimus, vel sacramentaliter vel spiritualiter, tantum sacrificium, nempe sacrosanctum Filii tui cor†pus et san†guinem, ex hac participatione altaris, id est, quæ fit in hoc altari, omni bene†dictione cœlesti, id est omni dono divino quo ad cœlestia pervenitur, et gratia,8 id est supernaturali qualitate quæ est immediatum ac primum formale principium totius spiritualis vitæ, per quod ipsa essentia animæ accepta fit Deo, repleamur, quatenus simus benedicti et sancti mente ac corpore, in nullo deficientes, sed abundantes in omne opus bonum, donec feliciter consummemur, per eumdem Christum Dominum nostrum. Amen. vitæ præsentis, exspectantes beatam spem et adventum gloriæ magni Dei. Ipsis, Domine, pro quibus videlicet specialiter exoramus, et omnibus in Christo quiescentibus, id est in gratia Dei defunctis, locum refrigerii, lucis et pacis, id est paradisum cœlestem, ut indulgeas, id est, pie concedas, deprecamur, per eumdem Christum Dominum nostrum. Amen.

Footnotes

  1. Zach. VI, 12, 13. ↩

  2. Summ. th. 3ª part. q. LXXXIII, a. 4 ad 9=; Sent. IV, dist. xii, in exposit. textus. ↩

  3. Coloss. 1, 18. ↩

  4. Act. x, 4, 31. ↩

  5. Is. IX, 6, juxta LXX. ↩

  6. Rom. VIII, 24. ↩

  7. 1 Joann. II, 1, 2. ↩

  8. Summ. th. 3ª part. q. LXXXIII, a. 4 ad 9um; Sent. IV, dist. xiii, in exposit. textus. ↩

Chapter 35 of 40