Articulus 35
De undecima parte canonis, scilicet : Memento etiam, Domine, etc.
SANCTA et salubris est cogitatio pro defunctis exorare, ut a peccatis solvantur.1 Defuncti enim in gratia, pertinent ad mysticum Christi corpus : et ergo pro ipsis rationabiliter oratur in Missa. Quæ autem superius dicta sunt de memoria vivorum, huic loco atque articulo inseri possunt et applicari ; sed quia præhabita sunt, reiteratione non egent. Est autem ferventer orandum pro mortuis : primo, quoniam semetipsos juvare non possunt, quum non sint in statu merendi seu demerendi ; secundo, quia quum ad felicitatem perveniunt, fidelissime orant pro his quorum suffragiis adjuti sunt ; tertio, quoniam duplicem pœnam habent, videlicet damni et sensus, et utraque major est omni pœna vitæ præsentis. Dicit ergo sacerdos :
Memento etiam, Domine, famulorum famularumque tuarum, pro quibus videlicet specialiter obligor, qui nos præcesserunt cum signo fidei, id est cum operibus caritatis, quæ sunt signa fidei : nam fides sine operibus mortua est. Nec est orandum pro aliis. Vel « cum signo fidei », id est cum charactere baptismali, qui est signum in Baptismo impressum animæ baptizati, et indelebiliter ei adhæret : per quod discernuntur fideles ab infidelibus. Et dormiunt in somno pacis, id est, quiescunt ab inquietudinibus atque laboribus
Footnotes
-
II Mach. xii, 46. ↩
Chapter 36 of 40