Skip to the text

Articulus 36

De ultima canonis parte, scilicet : Nobis quoque peccatoribus, etc.

QUID proficit homo, si lucretur universum mundum, se autem ipsum perdat, et detrimentum sui faciat ? Quum ergo sit ita, non debet sacerdos sic sollicitari aut orare pro aliis, ut sui ipsius atque adstantium obliviscatur. Unde pro eis orans, dicit :

Nobis quoque peccatoribus, famulis tuis. Et dum hoc dicit, pectus tundit, ad figurandum quod centurio et qui aderant, visis mirabilibus quæ in passione fiebant, percutientes pectora sua revertebantur ; vel ad designandum quod Christus pro impiis mori dignatus est ; vel propria atque adstantium redarguendo peccata : siquidem, secundum Augustinum, quid aliud est pectus tundere, nisi quod intus latet peccatum arguere ? De multitudine miserationum tuarum sperantibus : non enim confidimus meritis nostris, neque in justificationibus nostris prosternimus preces nostras ; partem aliquam et societatem donare digneris : nam in domo Patris æterni mansiones multæ sunt atque diversæ, id est variæ inæqualitates præmiorum secundum exigentiam meritorum. Non enim in Dei visione, quæ est essentiale præmium, sunt æquales, sed nec in accidentali præmio pares exsistunt. Sacerdos ergo parvitatem meritorum suorum perpendens, humiliter dicit : « partem aliquam » saltem vel parvam « donare digneris » post hujus vitæ exsilium cum1234

Sanctis tuis, etc. Ponitur autem hic Joannes, per quem intelligi potest, secundum aliquos, Joannes Baptista, qui ante positus non est, atque Apostolis par est, vel Joannes evangelista, qui hic repetitur, quia est non solum apostolus, sed etiam evangelista ac virgo. Denique Stephanus præponitur Matthiæ et Barnabæ apostolis, vel quia virgo fuit, secundum quosdam, vel quia primicerius martyrum. Intra quorum, scilicet prædictorum Sanctorum, consortium, quæsumus, admitte nos, dando gratiam in præsenti et gloriam in futuro, non æstimator meriti, id est non faciendo nobis secundum peccata vel secundum imperfectionem bonorum quæ agimus, sed veniæ largitor. Deus enim remunerat bona ultra condignum, et mala punit citra condignum, quatenus verificetur quod dictum est :5 Miserationes ejus super omnia opera ejus. Per Christum Dominum nostrum.

Per quem hæc omnia, scilicet panem et vinum et aquam, creas.6 Omnia enim per Filium condita sunt. Vel « creas », id est creasti, dando esse naturale : et hoc modo Deus etiam corpus et sanguinem Christi creavit. Sancti†ficas, vivi†ficas, bene†dicis. Hæc verba dupliciter exponi possunt. Primo, referendo « hæc omnia » ad Sacramentum altaris, in quod convertuntur panis et vinum. Quoniam ergo corpus Christi est sanctum et benedictum, idcirco per hoc quod Deus Pater convertit hæc omnia in corpus et sanguinem Christi, dicitur ea sanctificare, vivificare et benedicere. Secundo, referri possunt ad diversa, ut sit sensus : « Hæc omnia sanctificas », quia in corpus et sanguinem Christi ea convertis, « vivificas », id est, spiritualem vitam in nobis per ea operaris et confers, « benedicis », id est, dona divina copiose in nobis per ea multiplicas. Et præstas nobis, ut sacramentaliter et spiritualiter ea sumamus.

Per ip†sum et cum ip†so et in ip†so, etc. Sensus est : Omnis honor, id est omnis vera ordinata exhibitio reverentiæ, et gloria, id est clara cum laude notitia vel lætitia, est tibi Deo Patri omnipotenti, in unitate Spiritus Sancti, id est simul cum Spiritu Sancto tibi consubstantiali, per ipsum, id est per Christum Filium tuum : ipse enim manifestavit nomen tuum hominibus, et legem perfectionis verbo ac opere docuit, quam sectando fideles te Deum honorant;7 et cum ipso, quia Filius a Patre separari non debet, sed simul cum eo venerari.8 Propter quod ipsemet Filius ait : Qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem qui misit illum. Honor enim uni Personæ impensus, toti Trinitati adorandæ saltem implicite exhibetur.9 Et in ipso, id est, omnis honor et gloria est tibi Patri, atque Spiritui Sancto seu in unitate Spiritus Sancti, in Filio tuo, quia omnis qui Filium Dei vere cognoscit, ex ejus cognitione Deum Patrem glorificat atque honorat, quemadmodum scriptum est : Gloria patris filius sapiens. Prov. x, 1. Quidam vero referunt « per ipsum et cum ipso et in ipso » ad verba præcedentia, scilicet, « benedicis et præstas nobis »; sed hoc minus proprie fit.

Præterea, rationes diversæ assignantur cur sex cruces hic fiant. Fiunt autem tres cruces dum dicitur, « sanctificas, vivificas, benedicis », ad designandum quod Christus hora tertia crucifixus est linguis sacerdotum, Pharisæorum quoque ac populi.1011 Et quia post trium horarum spatia crucifixio ista ad effectum perducta est, utputa hora sexta, propterea fiunt tres cruces dum dicitur, « per ipsum et cum ipso et in ipso ».

Footnotes

  1. Dan. ix, 18. ↩

  2. Dan. xxiii, 47, 48. ↩

  3. Tit. ii, 13. ↩

  4. Jacob. i, 4. ↩

  5. Pt. cxlii, 9. ↩

  6. Joann. 1, 3. ↩

  7. Joann. xvi, 6. ↩

  8. Act. 1, 1. ↩

  9. Joann. v, 22. ↩

  10. xvi, 23. ↩

  11. 15; Joann. ↩

Chapter 37 of 40