Articulus 37
De Oratione dominica et prologo ejus.
SCIMUS quia quidquid petierimus Patrem in nomine Filii, dabit nobis. Orationem dominicam instituit Gregorius statim post canonem dici alta voce, propter efficaciam, et reverentiam sui auctoris, scilicet Christi, qui eam proprio ore edocuit. Præmisit quoque Gregorius prologum quemdam seu præfatiunculam ei, videlicet : Præceptis salutaribus moniti, et divina institutione formati, audemus dicere. Et est sensus : Nos, o Domine Deus, « moniti », id est admoniti seu exhortati, « salutaribus præceptis », id est Christi mandatis salubribus : sæpe enim in Evangelio legitur Christus discipulos ad orandum hortatus;12 « et divina institutione formati », id est Christi institutione edocti, « audemus », non ex superbia, sed ex magna atque filiali fiducia, « dicere » :
Pater noster qui es in cœlis.3 Quamvis oratio ista communiter dirigenda sit ad totam Trinitatem, quæ est unus Deus, et Pater noster ratione creationis et justificationis, seu naturæ et gratiæ (nam naturam et gratiam a Deo trino sortimur); in Missa tamen specialiter ad Patrem dirigitur, sicut orationes in canone præcedentes, et oratio proxime sequens. Est autem oratio ista summe perfecta, secundum Augustinum in libro de Orando Deum, ad Probam : quia non solum includit ea quæ a Deo petenda sunt, sed etiam ponit ordinem quo a Deo peti debent. Illa namque debemus petere quæ licet desiderare; et quæ primo principaliusque optanda sunt, primo petere decet. Porro, quemadmodum primo ac maxime Deum tenemur diligere, sic primo debemus orare ea quæ ad Dei reverentiam pertinent. Prima ergo pars Orationis dominicæ petit ut honor Deo ab omnibus impendatur, dum dicitur : Sanctificetur nomen tuum, id est, sanctum ab omnibus habeatur, et sanctitas tua omnibus innotescat, ita ut tibi omnes in sanctitate deserviant. Secundo, debemus desiderare felicitatem æternam; et hanc petimus, dum dicimus : Adveniat regnum tuum, id est, compleatur in cœlo numerus electorum, et ædificentur muri cœlestis Jerusalem, quæ est mater nostra atque triumphans Ecclesia, sic ut nos pertineamus et perducamur ad hoc regnum.45 Potest etiam intelligi de regno militantis
A Ecclesiæ, quod petimus advenire, id est quotidie in suis fidelibus perfici et numero meritoque augeri. Sed quia ad regnum cœleste nemo perducitur, nisi qui Dei mandatis obedit, ideo tertio desiderare debemus ut detur nobis et gratia divinis præceptis obtemperandi; et hoc oramus dicentes : Fiat voluntas tua sicut in cœlo et in terra, id est, sicut in cœlo tibi ad nutum obediunt angeli sancti, sic in terra in omnibus tibi obediatur a nobis.
Sed quoniam anima indiget corpore in divino obsequio, ideo quarto petimus pro sustentaculo corporis, id est pro omni illo quo indigemus in hac vita mortali pro corpore sustentando, dicentes : Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Verumtamen sacerdos, præsertim in Missa, hanc particulam Orationis dominicæ intelligere debet de pane cœlesti, quod est corpus Domini.6 Unde in Evangelio secundum Matthæum dicitur :7 Panem nostrum supersubstantialem (id est principalem, secundum Hieronymum) da nobis hodie : ut scilicet digne suscipiamus hunc panem ex altari tuo, o Pater cœlestis, ut sic quasi de manu tua sumamus eum cum omni reverentia.
Sed quoniam tria sunt quæ nos a prædictis bonis petitis impediunt, utputa propria culpa, tentatio diabolica, et pœnalitas varia vitæ præsentis, quæ sæpe acediam animæ ingerunt; ideo pro his tribus malis tollendis oramus in tribus particulis quæ sequuntur, videlicet : Et dimitte nobis debita nostra, etc. Oramus autem ut non inducamur in tentationem, id est in consensum tentationis, sed ut detur nobis potestas efficaciter resistendi omni tentationi.
De expositione autem Orationis dominicæ nunc transeo, quum in aliis libris plenissime inveniatur exposita. Est tamen cum singulari et maxima devotione dicenda in Missa, ubi Christus, auctor ejus, tam dignanter atque mirabiliter ac verissime præsens est; et qui eam in Missa taliter dicit, ineffabilem fructum reportat.
Denique ista oratio, et etiam sequens, quæ ultimam particulam hujus orationis exponit, ordinantur ad devotam ac dignam Sacramenti perceptionem.8 Sequens vero oratio, Libera nos, quæsumus, Domine, ab omnibus malis, etc., in sensu difficultatem non habet. Petit enim sacerdos ab omni malo seu vitio, tam præterito quam præsenti et futuro, per misericordiam Dei liberari. Deinde petit pacem adipisci a Domino, per intercessionem dignissimæ Virginis et Sanctorum quos nominat, ut ope, id est adjutorio, divinæ pietatis adjuti, et a peccato simus semper liberi, non obediendo voluntati diaboli, carnis aut mundi, et ab omni perturbatione securi, tam interiori quam exteriori, et ut non magis timeamus tribulationes ac perturbationes quæ nobis insurgere possunt vel instant, quam recta ratio dictat et Deo placet. Quanto autem sacerdos sacræ communioni plus propinquus efficitur, tanto in oratione sua, signis ac gestibus magis timorate et reverenter atque interne habere se debet, ut sic vere dijudicet, id est, digne ab aliis cibis discernat et edat, corpus Domini.
Footnotes
Chapter 38 of 40