Articulus 38
De ipsa communione usque ad ultimam partem Missæ.
EGO sum panis vivus, qui de cælo descendi;1 si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in æternum. Post orationes prædictas dicitur Agnus Dei, ex institutione Sergii Papæ; et dicitur ter, contra triplicia vitia, cordis videlicet, oris et operis, vel ad gloriam benedictæ Trinitatis. Dividitur autem hostia, quia et Christus panem benedixit ac fregit. Quod vero in tres partes dividitur, fit ad designandum triplicem statum corporis mystici seu populi fidelis, puta statum Ecclesiæ triumphantis, et militantis, ac purgatorium patientis.2 Pars quoque in calicem missa, secundum quosdam signat Ecclesiam triumphantem, quæ torrente voluptatis divinæ inebriatur; secundum alios autem figurat eos qui in purgatorio affliguntur, qui aquis tribulationum implentur.
Deinde sacerdos communionem sumit: quam cum magno affectu et reverentia summa accipere debet, non festinando, sed beneficia Christi ardentissime recolendo, videlicet incarnationem, passionem, dilectionem ejus ad nos, tantam dignationem ac liberalitatem qua sic dignatur esse nobiscum et sumi a nobis. Debet etiam Christum fiducialiter alloqui, eumque intime exorare pro his quæ vehementius cupit adipisci ab ipso, tam pro se quam pro carioribus sibi, deprecando Christum ut dignetur se omnino convertere et stabilire semperque confortare in ipso. Et tutum est non modicum nimis sed aliqualiter multum de vino accipere post sanguinis sumptionem, ne forte species aliquæ Sacramenti alicui parti oris adhæreant. Nec decet cito spuere post communionem, sed in omnibus mente et corpore custoditum atque modestum consistere; nec minus esse sollicitum ad Christum grate tenendum, quam ante exstiterat ad eum digne suscipiendum. Unde multum arguendi videntur qui post communionem et Missæ consummationem, tam faciliter se foras effundunt atque in exterioribus occupantur, nisi necessitas postulet.
Footnotes
Chapter 39 of 40