Articulus 39
De ultima parte Missæ, scilicet gratiarum actione.
IN omnibus gratias agite Deo per Filium ejus Jesum Christum.12 Quoniam celebratio Missæ est opus divinum atque perfectum, decet ut sicut a Deo incipit, sic in ipso finem accipiat; et ideo ultima pars Missæ gratiarum actio nominatur : ad hanc enim ordinantur quæ post communionem dicuntur. Quum namque de omni dono ac munere sit Deo gratiarum actio exhibenda, quanto magis de tanti sacramenti collatione? De quo tanto amplius Deo regratiandum est, quanto ipsum beneficium majus ac dignius exstat. Nec sufficit regratiatio oris, sed affectus et operis, quatenus toto mentis appetitu divina beneficia complectendo, bonitatem tanti benefactoris laudemus ac diligamus, atque eidem in omnibus obedire curemus: quatenus quotidie tali cibo amplius spiritualiter impinguemur, perficiamur et deificemur; sicque quotidie ad mensam Christi magis efficiamur idonei, cum ampliori præparatione et reverentia accedendo, devotius recedendo, atque in omnibus digne Deo conversando, ad gloriam Domini nostri Jesu Christi, qui est cum Patre et Spiritu Sancto verus ac unus super omnia Deus sublimis et benedictus. Amen.
FINIS EXPOSITIONIS MISSÆ.
Footnotes
Chapter 40 of 40