Capitulum 2
Quod superbiæ duo sint genera.
SUPERBIÆ duo sunt genera : unum quod, ut diximus, pulsat spirituales summosque viros; aliud quod etiam incipientes atque carnales impugnat. Et quamvis noxia elatione utrumque genus superbiæ inflectatur ac moveatur contra Deum et homines; spiritualis tamen superbia Deo specialiter adversatur, carnalis vero ad homines proprie pertinet ac refertur. Denique superbiæ hujus originem ac remedia prosequemur, quantum Deo juvante valemus, in posterioribus partibus libelli istius. Nunc vero proponimus pauca disserere de prima et spirituali superbia, quæ præcipue tentat perfectos.
Chapter 250 of 279