Skip to the text

Capitulum 6

Quod superbiæ vitium primum sit origine ac tempore, quamvis sit ultimum in ordine impugnationis.

Exemplo itaque ac testimoniis Scripturarum apertissime comprobatur, quod licet superbia sit posterior in ordine conflictuum, origine tamen anterior est, et est principium omnium peccatorum ac criminum; nec instar ceterorum vitiorum exstinguit solum virtutem sibi contrariam, puta humilitatem, verum etiam cunctarum virtutum est interemptrix; nec tantum mediocres tentat ac parvos, sed maxime in virtutum culmine constitutos. Ita enim de spiritu superbiæ ait Propheta: Escæ ejus electæ.1 Ideoque beatus David, quamvis tanta circumspectione custodiret mentem suam, ut confidenter clamaret ad eum quem secreta conscientiæ suæ non latebant: Domine, non est exaltatum cor meum, neque elati sunt oculi mei, neque ambulavi in magnis, neque in mirabilibus super me, si non humiliter sentiebam;2 et iterum, Non habitabit in medio domus meæ qui facit superbiam; sciens tamen quam difficilis sit ista custodia etiam perfectis, non præsumit tantum de sua industria, sed orans implorat Dei auxilium, ut possit insauciatus evadere telum superbiæ, dicens, Non veniat mihi pes superbiæ:3 pavens ac metuens illud quod dicitur de superbis, Deus superbis resistit;4 et iterum, Immundus est apud Deum omnis qui exaltat cor suum.5

Footnotes

  1. Habac 1,16, juxta LXX. ↩

  2. Ps. cxxx, 1, 2. ↩

  3. Ps. xxxv, 12. ↩

  4. Jacob. iv, 6. ↩

  5. Prov. XVI, 5, juxta LXX. ↩

Chapter 254 of 279