Capitulum 23
Quos spiritualis superbia pulset, quosque carnalis.
HUCUSQUE dixisse sufficiat (quantum tenuitas nostri ingenii, auxiliante Domino, potuit) de spirituali superbia, qua perfecti viri tentantur, ut diximus. Quod superbiæ genus non est multis cognitum neque expertum, quia nec multi apprehendere student puritatem cordis perfectam, ut valeant pervenire ad gradus hos præliorum; nec procuratur ulla purgatio præcedentium vitiorum, quorum naturam atque remedia in præcedentibus singulis libellis descripsimus. Sed illos dumtaxat pulsare solet, qui devictis vitiis jam præfatis, pene in culmine virtutum sunt constituti. Quos quoniam subtilissimus hostis superare nequivit lapsu carnali, dejicere eos conatur ac supplantare spirituali ruina: satagens illos per superbiam spoliare universis præteritorum operum meritis multo labore quæsitis. Porro nos adhuc terrenis passionibus involutos nequaquam dignatur hoc modo tentare, sed supplantat nos crassiori, et, ut ita dicam, carnali elatione. Idcirco necessarium reor secundum promissionem nostram pauca disserere de hac quoque superbia, qua periclitari solent pusilli ac imperfecti, et maxime juniorum ac incipientium mentes.
Chapter 271 of 279