Skip to the text

Capitulum 18

Quod hæc fides ab antiquis Patribus tradita sit de gratia Dei.

HÆC est prima humilitas circa Deum, hæc est antiquissimorum Patrum sincera fides, quæ apud successores eorum merito nunc usque perdurat: quod scilicet Dei auxilio in tantum indigeamus. Cui fidei certum testimonium perhibent apostolica signa per Sanctos frequenter exhibita, non solum apud nos, sed etiam apud incredulos. Qui Sancti simplici corde tenentes fidem simplicem piscatorum, conceperunt ac defenderunt eamdem, non dialecticis syllogismis aut eloquentia Tulliana, sed experimento vitæ sinceræ actuque purissimo, atque ut ita dixerim, oculatis indiciis deprehenderunt in ipsa esse perfectionis naturam; sine qua fide apprehendi non potest pietas in Deum, nec vitiorum purgatio, nec emendatio morum, nec virtutum perfectio.

Chapter 266 of 279