Skip to the text

Capitulum 3

Quod superbia simul auferat omnes virtutes.

NULLUM igitur est vitium quod omnes virtutes ita exhauriat, et hominem spoliet ac denudet omni sanctitate atque justitia, sicut superbiæ crimen. Quæ tanquam generalis ac pestifer morbus, non contentatur debilitare unam animæ partem, sed totam mortali corrumpit exitio; collocatos quoque in virtutum fastigio conatur gravissimis tentationibus trucidare. Omne namque vitium contentum est terminis suis ac proprio fine; et licet contristet ac debilitet alias quoque virtutes, tamen contra unam specialiter certat, et eam principaliter opprimit et impugnat. Et ut hoc ipsum clarius intelligatur, ecce gula temperantiam directe corrumpit, libido castitatem contaminat, ira mansuetudinem tollit: ita ut interdum aliquis uni vitio deditus, non penitus destituatur virtutibus aliis; sed illa virtute tantum sublata quæ succumbit vitio sibi contrario ac repugnanti, possit vel ex parte reliquas retinere virtutes. Porro superbia quum infelicem possederit mentem, funditus diruit ac subvertit machinam totam virtutum tanquam tyrannus sævissimus, capta sublimissima cordis arce. Excelsa quoque sanctitatis mœnia terræ vitiorum coæquans ac miscens, non permittit deinceps aliquam spiritualis libertatis imaginem esse in anima sibi subjecta. Imo quo durius ceperit eam, tanto gravioris servitutis jugo eam subjiciet, crudelissimaque deprædatione nudabit eamdem omni facultate virtutum.

Chapter 251 of 279