Capitulum 9
Qualiter et nos superbiam superare possimus.
NEQUISSIMUM itaque istum superbiæ laqueum evadere ita poterimus, si in singulis virtutibus in quibus nos processisse senserimus, cum sancto Apostolo dixerimus:1 Non ego, sed gratia Dei mecum;2 et, Gratia Dei sum id quod sum; et quod iterum ait: Deus est qui operatur in nobis et velle et perficere pro bona voluntate (nam et auctor nostræ salutis testatur:3 Qui manet in me, et ego in illo, hic fert fructum multum; quia sine me nihil potestis facere);4 cum Psalmista quoque dixerimus: Nisi Dominus ædificaverit domum, in vanum laboraverunt qui ædificant eam; nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat qui custodit eam; et, Vanum est vobis ante lucem surgere.5 Unde Apostolus: Non est, inquit, volentis neque currentis, sed miserentis Dei.6
Footnotes
Chapter 257 of 279