Capitulum 28
Quod tepefactus quis per superbiam aliis quoque cupiat præesse.
PRÆFATIS itaque pravitatibus quis semel possessus atque gradatim abductus, disciplinam cœnobii jam horrescit, et quasi a perfectione impediatur ex Fratrum consortio, aliorumque vitio ac impedimento retrahatur a patientiæ et humilitatis profectu, desiderat habitationem solitariæ cellæ; aut certe monasterium cupit construere, quasi alios plurimos lucraturus, et congregare festinat quos docere ac instruere debeat: ex discipulo nequam detestabilior magister effectus. Dum enim ex hujusmodi elatione in perniciosissimum noxiumque teporem corruerit, ita ut nec verus sit monachus, nec sæcularis: quod deterius est, promittit sibi etiam perfectionem ex hoc ipso suo miserabili statu.
Chapter 276 of 279