Capitulum 7
Quod per superbiam mereamur Deum habere adversarium.
QUAM magnum est superbiæ vitium, ut per ipsam mereatur habere homo Deum adversarium, non angelum tantum, aliasque virtutes superbiæ contrarias. Non enim dixit Scriptura de his qui aliis sunt involuti peccatis, quod habeant Deum sibi resistentem, videlicet: Deus resistit gulosis, avaris aut iracundis; sed superbis. Illa enim peccata contra homines fiunt, atque in unumquemque peccantium retorquentur, vel contra alios committi videntur; superbia autem proprie pertingit ad Deum, et ei injuriatur, ideo specialiter promeretur eum sibi habere contrarium.1 illa prodierit; doceamur vel Christi exemplo, vel casu diaboli, qualiter debeamus vitare tyrannidem superbiæ tam atrocem.
Footnotes
-
Habac. I, 16, juxta LXX. ↩
Chapter 256 of 279