Skip to the text

Capitulum 29

Quomodo possimus superbiam vincere, vel ad perfectionem venire.

HINC si fastigia spiritualis ædificii nostri volumus consurgere Deo placentia ac perfecta, festinemus ponere fundamenta ejus non secundum libidinis voluntatem, sed secundum districionis evangelicæ disciplinam. Quæ fundamenta esse non possunt alia, nisi timor Dei atque humilitas, quæ ex mansuetudine et simplicitate cordis descendit. Humilitas vero in religioso nequaquam poterit absque nuditate seu paupertate acquiri. Quæ si desit, apprehendi non poterit obedientiæ bonum, nec patientiæ robur, nec mititatis tranquillitas, nec consummatio caritatis : sine quibus cor nostrum nequaquam esse poterit habitaculum Spiritus Sancti, protestante Domino per Prophetam: Super quem requiescet Spiritus meus, nisi super quietum et humilem, et trementem verba mea? Vel, ut habent exemplaria Hebraicam veritatem promentia: Ad quem respiciam, nisi ad pauperculum et contritum spiritu, et trementem verba mea ?1

Footnotes

  1. Is. LXVI, 2. ↩

Chapter 277 of 279