Skip to the text

Capitulum 19

De eo qui propter blasphemiam traditus est immundissimo spiritui.

NOVI quemdam de numero Fratrum (quem utinam non novissem, quoniam prægravari se passus est posteriori Ordinis gradu), qui confessus est cuidam probatissimo seni tentari se gravissimo vitio carnis. Nam contra usum naturæ urebatur intolerabili libidinis æstu: utpote ignominioso desiderio patiendi magis quam inferendi. Tunc senex tanquam spiritualis verusque medicus, interiorem causam atque originem morbi hujus advertens, graviterque suspirans, ait: Nequaquam te Dominus permisisset tradi tam nefando spiritui, nisi blasphemasses in eum. Quo audito, Frater ille in terram mox cadens ad pedes senis, et summe admirans secreta sui cordis sic esse patefacta, tanquam Deo hæc revelante, fatebatur se impia cogitatione blasphemasse in Filium Dei. Unde perspicuum est, eum qui superbiæ spiritu possidetur aut contra Deum blasphemus est, integritate perfectionis privari, et sanctificationem castimoniæ non mereri, tanquam qui inferat illi injuriam a quo dona puritatis speranda sunt.

Chapter 267 of 279