Capitulum 27
Indicia per quæ carnalis superbia cognoscitur esse in anima.
UT autem brevius perstringamus quæ de carnali ista superbia dicta sunt, colligemus quædam signa ipsius, ut possumus, quatenus exprimamus de motibus hominis exterioris quosdam characteres seu figuras, aut repræsentationes illius. Necessarium itaque puto eadem breviter replicari, ut compendiosius cognoscamus quibus indiciis eam discernere ac deprehendere valeamus: quatenus radices passionis hujus nudatæ in superficiemque productæ, oculatim quoque perspectæ ac deprehensæ, queant facilius destrui aut vitari. Tunc enim poterit pestifer morbus superbiæ integraliter declinari, quando non tarda observatio assumitur contra ipsius perniciosos æstus ac noxios impetus, quum jam animo dominatur; sed quum agnoscentes dispositiones, et ut ita dixerim, lineas ejus præcedentes, discutimus eum discussione provida ac sagaci. Per motum enim exterioris hominis, sicut prædiximus, agnoscitur status interioris. His ergo indiciis carnalis superbia noscitur: primum in loquela ejus est clamor, in silentio ejus amaritudo, in lætitia ejus altus effususque risus irrationabilis; in serietate sua habet tristitiam, in reprehensione rancorem, facilis ad loquendum verba passim erumpentia sine omni gravitatis decentia. Expers est patientiæ, caritatis aliena, audax ad contumelias irrogandas, ad tolerandas pusillanimis, ad obediendum difficilis, nisi in his ad quæ ex se ipsa primitus inclinatur; ad recipiendam exhortationem tardissima, ad resecandas proprias voluntates infirma, ad cedendum aut succumbendum alienis durissima. Semper quoque conatur suas sententias statuere ac firmare, alienis vero deferre et consentire non acquiescit: sicque fit, ut incapax effecta salubris consilii, magis credat in omnibus suo quam seniorum judicio.
Chapter 275 of 279