Capitulum 14
Quod adjutorium Dei conferatur laborantibus.
NEC hæc dico, ut humanos conatus doceam esse inanes, vel ut aliquem revocare intendam ab industria exercitioque laboris; sed constantissime assero, non mea sententia, sed seniorum, perfectionem sine his obtineri non posse, nec tamen ad perfectionem obtinendam ea sufficere sine gratia Dei. Quemadmodum enim dicimus humanos conatus non posse perfectionem acquirere sine adjutorio Dei, ita pronuntiamus misericordiam Dei gratiamque conferri tantummodo laborantibus ac desudantibus pro eadem;1 atque ut verbis Apostoli loquar, dicimus gratiam volentibus et currentibus impertiri, secundum id quod in Psalmo in persona Dei cantatur:2 Posui adjutorium in potente, et exaltavi electum de plebe mea. Dicimus namque, secundum Salvatoris sententiam, dari petentibus, aperiri pulsantibus et a quærentibus inveniri, sed petitionem3 et inquisitionem et pulsationem nostram non esse condignam, nisi misericordia Dei dederit illud quod petimus, vel aperuerit quod pulsamus, seu illud quod quærimus fecerit inveniri. Paratus quippe est Deus ad conferendum hæc omnia, occasione bonæ voluntatis sibi a nobis tantum oblata. Nam ipse perfectionem ac salutem nostram desiderat et exspectat amplius quam nos ipsi. Denique sanctus David in tantum noverat se obtinere non posse profectum sui operis ac laboris industria propria, ut iterata prece niteretur promereri directionem operum suorum a Domino, dicens: Et opera manuum nostrarum dirige super nos, et opus manuum nostrarum dirige;4 et rursus, Confirma hoc, Deus, quod operatus es in nobis.5
Footnotes
Chapter 262 of 279