Skip to the text

Capitulum 13

Doctrina seniorum de puritate obtinenda.

MODO igitur tempus est ut proferamus Patrum sententiam in ipsis verbis quibus tradunt eamdem, qui descripserunt viam et qualitatem perfectionis non verborum jactantia; sed possidentes illam recto opere ac virtute spiritus, docuerunt eam propriis experimentis certissimisque exemplis. Aiunt namque non posse quempiam pure emundari carnalibus vitiis, nisi agnoscat ac fateatur universum suum laborem atque conatum non posse sufficere ad tantam perfectionem, nec eam posse acquiri nisi miseratione et ope divina: eruditi de hoc tam institutione et documento Dei donantis, quam effectu et virtute experimentisque propriis. Ad capessenda namque tam magnifica et præcelsa puritatis et integritatis fastigia nullus labor jejuniorum, vigiliarum, lectionis et abstractionis, quantumlibet magnus, poterit esse condignus qui illa obtineat merito suæ industriæ aut laboris. Nunquam enim labor humanus aut humana industria de condigno merebuntur munus divinum aut gratiæ donum, nisi

Chapter 261 of 279