Skip to the text

Capitulum 24

Descriptio carnalis superbiæ, et quæ mala in monacho pariat; et quod homo male fundatus, quotidie ad pejora dilabatur.

HÆC ergo carnalis superbia quum resederit in mente monachi ex principio renuntiationis male inchoato ac tepido, non permittens eum descendere a pristino sæculari tumore ad veram Christi humilitatem, primo facit eum inobedientem ac asperum, deinde non patitur eum esse mitem atque affabilem, nec sinit eum Fratribus æqualem fieri ac communem, nec plenam apprehendere paupertatem, juxta Christi salvatoris ac Dei nostri consilium.1 Quumque renuntiatio aliud nihil sit nisi indicium mortificationis et crucis, nec valeat inchoari aut crescere aliis fundamentis nisi ut renuntians noverit se non solum spiritualiter mortuum actibus hujus mundi, verum etiam credat se quotidie corporaliter moriturum; hæc superbia econtrario facit eum sperare vitam longævam, proponitque ei infirmitates prolixas ac multas quæ ei possunt accidere, incutit quoque confusionem atque pudorem si nudus ac pauper effectus, cœperit sustentari facultatibus alienis, non propriis. Persuadet etiam multo melius esse ministrari sibi victum et vestitum ex sua substantia potius quam ex aliena, secundum illud: Beatius est magis dare quam accipere.2 Quod qualiter dictum sit, nunquam intelligere poterunt tali hebetudine ac cordis tepore obtusi.

Tali igitur desidia mentis victi, et infidelitate diabolica revocati a scintilla fidei qua in primordiis suæ conversionis visi fuerant accensi, incipiunt diligentius custodire pecunias quas ante dispergere cœperant, et eas avaritia vehementiori conservant, velut quæ semel effusæ, non poterunt a se ulterius reparari; aut, quod pejus est, ea quæ prius abjecerant resumentes, aut certe, quod tertium teterrimumque genus nequitiæ est, congregantes ea quæ nec ante habebant, egressi de sæculo comprobantur nil amplius acquisisse quam nomen atque vocabulum monachi. Itaque super ista renuntiationis initia male ac vitiose fundata, necesse est ut universa structura vitiosius deinceps consurgat; nec aliquid valeat super pessima fundamenta ædificari, nisi quod miserabilem animam lugubriori prosternat ruina.

Footnotes

  1. Matth. xix, 21. ↩

  2. Act. xx, 35. ↩

Chapter 272 of 279