Capitulum 17
Quod non solum in naturali conditione, sed etiam in quotidiana dispensatione muniamur gratia Dei.
GRATIAS itaque Deo agamus non solum pro his, quod nos creavit rationales, et liberi arbitrii contulit potestatem, gratiamque baptismi largitus est, vel scientiam ac adjutorium legis divinæ concessit, sed etiam pro his quæ providentia ejus quotidie nobis largitur : quod scilicet nos de adversariorum insidiis liberat, quod cooperatur nobis ad superandum vitia carnis, quod ignorantibus nobis protegit nos a diversis periculis, et a lapsu peccati præservat ac roborat, quod adjuvat nos atque illuminat ut intelligere et cognoscere valeamus ipsum adjutorium nostrum (quod quidam dixerunt non aliud esse, quam legem ipsius), quod ejus inspiratione latenter compungimur pro delictis et negligentiis nostris, quod ipso dignanter nos visitante, saluberrime castigamur, quod ab eo interdum etiam inviti trahimur ad salutem; postremo quia ad meliorem dirigit fructum liberum nostrum arbitrium, quod ex se proclivius fertur ad vitia, et visitatione suæ instigationis flectit illud ad viam virtutum.
Chapter 265 of 279