Capitulum 11
Exemplum latronis vel sancti David vel nostræ vocationis, ad Dei gratiam demonstrandam.
SI enim recordemur illum latronem introductum in paradisum ob unam suam confessionem, intelligimus eum tantam beatitudinem consecutum non merito sui cursus, sed dono et gratia Dei miserentis.1 Vel si reminiscamur duo tam gravia tamque immania crimina David regis una pœnitudine esse deleta, non videmus hic merita suffecisse aut æquiparasse ad obtinendam tantorum indulgentiam criminum, sed superabundasse gratiam Dei, qui percepta occasione pœnitentiæ veræ, consumpsit tantam vitiorum materiam sub plena unius verbi confessione.23 Insuper considerantes principium vocationis ac salutis humanæ, qua juxta Apostolum, sumus salvati non ex nobis neque ex nostris operibus, sed dono ac gratia Creatoris, poterimus clare advertere quemadmodum perfectionis nostræ summa seu exsistentia non sit volentis neque currentis, sed Domini miserentis:4 qui nos facit vitiorum nostrorum esse victores, merito laborum nostrorum nullatenus compensante aut exigente; atque tam arduum integritatis culmen nos facit ascendere, carne qua utimur subjugata spiritui, nequaquam æquiparante aut digne promerente id nostræ voluntatis industria. Nulla siquidem hujus corporis afflictio, nulla cordis contritio potest esse condigna ad obtinendam veram illam interioris hominis castitatem, ut valeat homo nudo labore humano, sine Dei adjutorio, obtinere tantæ puritatis virtutem angelis solis ingenitam, ac cœli vernaculam seu habitatricem: quia totius boni effectus ab ejus profluit gratia qui tantam æternitatis beatitudinem, gloriamque immensam promisit ac contulit abundantissima largitate voluntati nostræ exiguæ, et cursui nostro brevi ac parvo. hoc miseratione divina tribuatur devote optanti.
Footnotes
Chapter 259 of 279