Skip to the text

Capitulum 8

Qualiter Deus superbiam diaboli exstinxerit virtute humilitatis; et diversa super hoc testimonia.

IDEOQUE universitatis creator et medicus animarum Deus, cognoscens superbiam esse causam principiumque morborum, voluit contraria sanare contrariis, ut ea quæ per superbiam corruerant, per humilitatem resurgerent. Ille namque, puta superbiæ spiritus, dixit: In cœlum ascendam; hic, utputa Christus, dicit: Humiliata est in terra anima mea.1 Ille dicit:2 Ero similis Altissimo; hic, quum in forma Dei esset, exinanivit semetipsum formam servi accipiens, humiliavitque se factus obediens usque ad mortem.3 Ille dicit:4 Supra astra cœli exaltabo solium meum; iste dicit: Discite a me quia mitis sum et humilis corde.56 Ille dicit:7 Nescio Deum, et Israel non dimittam; iste dicit:8 Si dixero, non novi eum, ero similis vobis, mendax; sed novi eum, et mandata ejus servo. Ille dicit: Mea sunt flumina, et ego feci ea; iste dicit: Non possum ego a me ipso facere quidquam, sed Pater meus in me manens, ipse facit opera.910 Ille dicit:11 Mea sunt regna mundi et gloria eorum, et cui voluero, do illa; iste, quum dives esset, pauper factus est, ut ejus inopia nos divites redderemur.12 Ille dicit: Sicut colliguntur ova quæ derelicta sunt, sic universam terram ego congregavi, et non fuit qui moveret pennam, et aperiret os et ganniret;13 iste dicit: Similis factus sum pelecano solitario;14 vigilavi, et factus sum sicut passer solitarius in tecto. Ille dicit: Exsiccavi vestigio pedum meorum omnes rivos aggerum;15 hic dicit: Nonne possum rogare Patrem meum, et exhibebit mihi modo plus quam duodecim legiones angelorum?16 Itaque si intelleximus causam principalis ruinæ, puta superbiam, et fundamenta nostræ salutis, videlicet humilitatem, hoc est: a quo et qualiter ista salutis fundamenta jacta sunt, vel ruina

Footnotes

  1. Ps. XLIII, 25. ↩

  2. Is. XIV, 14. ↩

  3. Philipp. II, 6, 7, 8. ↩

  4. Is. XIV, 13. ↩

  5. Is. XIV, 13. ↩

  6. Matth. XI, 29. ↩

  7. Exod. v, 2. ↩

  8. Joann. VIII, 55. ↩

  9. Joann. v, 19; XIV, 10. ↩

  10. Ezech. XXIX, 3, juxta LXX. ↩

  11. Luc. IV, 5, 6. ↩

  12. II Cor. VIII, 9. ↩

  13. Is. X, 14. ↩

  14. Ps. CI, 7, 8. ↩

  15. Is. XXXVII, 25. ↩

  16. Matth. XXVI, 53. ↩

Chapter 255 of 279