Skip to the text

Capitulum 30

Quomodo destructrix omnium virtutum superbia possit per veram humilitatem exstingui.

ATHLETA igitur Christi, qui spiritualem agonem legitime certans, cupit a Domino coronari, omnimode festinet exstinguere ferocissimam bestiam istam superbiæ, tanquam omnium virtutum devoratricem: certus quod si ipsa in suo pectore commoretur, non solum cunctis vitiis carere non possit, verum etiam si quid virtutis habeat, ejus veneno depereat. Nullo enim modo poterit in corde nostro virtutum structura consurgere, nisi prius jacta fuerint fundamenta veræ humilitatis in eo, quæ firmissime radicata valeant sustinere culmen perfectionis ac caritatis : ita ut juxta prædicta exhibeamus Fratribus nostris primo veram humilitatem intimo cordis affectu, non acquiescentes in aliquo eos contristare aut lædere. Quod nullatenus poterimus adimplere, nisi abrenuntiatio vera in exspoliatione omnium facultatum ac nuditate consistens, fundata in nobis exstiterit Christi amore; deinde obedientiæ jugum fuerit simplici corde susceptum absque omni simulatione, ita ut præter superioris et spiritualis patris mandatum nulla prorsus voluntas vivat in nobis. Quod non aliter poterit observari, nisi quis judicet se non solum sæculo huic mortuum, verum etiam insipientem ac stultum, perficiens sine ulla discussione universa quæ sibi fuerint a superioribus imperata, credens ea sancta atque divinitus promulgata.

Chapter 278 of 279