Capitulum 21
Quod omnis anima superba subdatur spiritualibus nequitiis illudenda.
EX quibus manifeste probatur, quod omnis anima tumore possessa superbiæ, tradatur intellectualibus Syris, id est spiritualibus nequitiis, et carnis passionibus involvatur, ut saltem terrenis vitiis humiliata carnaliterque polluta, agnoscat se esse immundam, quæ tumore mentis erecta, intelligere ante non voluit immundam se esse effectam coram Deo per cordis elationem: quatenus vel sic quis humiliatus, discedat a pristino suo tepore, et ignominiosa carnis passione dejectus atque confusus, festinet deinceps dare se ipsum ardentius ad spiritualem fervorem.
Chapter 269 of 279