Capitulum 4
Quod per superbiam Lucifer de archangelo diabolus sit effectus.
Et ut cognoscamus gravissimam potentiam tyrannidis superbiæ, invenimus angelum illum qui propter excellentiam sui splendoris ac decoris appellatus est Lucifer, pro nullo alio quam pro vitio isto projectum esse de cœlo, et telo superbiæ vulneratum, ad inferna esse collapsum ex illa angelorum mansione beata atque sublimi. Si ergo superbia potuit angelum tanta virtute ac prærogativa tantæ potentiæ decoratum, de cœlo ad inferna dejicere una cordis elatione, cum quanta diligentia oporteat nos, fragilitate carnis circumdatos, cavere eamdem, demonstrat magnitudo ruinæ angelicæ. Denique qualiter debeamus vitare perniciosissimum virus superbiæ edoceri poterimus, si prosequamur causam originemque ruinæ illius. Nunquam enim possunt languores curari, neque remedia infirmitatibus adhiberi, nisi earum origines prius sagaciter inquirantur. Hic quippe angelus divina claritate indutus, et dono ac largitate Creatoris inter ceteras supernas virtutes præfulgens, se credidit obtinere splendorem sapientiæ pulchritudinemque virtutum quibus ornabatur ex gratia Conditoris, potestate suæ naturæ, non beneficio munificentiæ Dei. Atque ob hoc elatus, tanquam qui ad conservandam eminentiam istam non indigeret divino auxilio, judicavit se similem Deo: utpote qui instar Dei non esset indigens aliquo, confisus liberi arbitrii facultate, et credens omnia sibi per illam affluenter suppetere quæ ad consummationem virtutum et perennitatem summæ beatitudinis pertinerent. Itaque hæc cogitatio sola facta est ruina ei: ob quam desertus a Deo, quo se credidit non egere, repente effectus est nutabundus atque instabilis, et infirmitatem propriæ suæ naturæ mox sensit; beatitudinem quoque amisit qua Dei munere fruebatur. Et quia dilexit verba præcipitationis (quibus dixit: In cœlum conscendam), et linguam dolosam (qua dixit vel de se: Similis ero Altissimo, vel de Adam et Eva: Eritis sicut dii); propterea Deus destruet eum in finem, evellet eum et emigrabit eum de tabernaculo suo, et radicem ejus de terra viventium. Tunc ruinam ejus videntes justi, timebunt, et super eum ridebunt, dicentes quod sequitur (quod etiam justissime dirigetur ad hos qui confidunt se posse perficere bonum sine protectione et ope Dei), videlicet: Ecce homo qui non posuit Deum adjutorem suum, sed speravit in multitudine divitiarum suarum, et prævaluit in vanitate sua.
Chapter 252 of 279