Skip to the text

Capitulum 22

Quod perfectio attingi nisi virtute humilitatis non possit.

MANIFESTE itaque patet, neminem posse attingere finem perfectionis ac puritatis, nisi per veram humilitatem, quam primo Fratribus exhibens, Deo quoque exhibeat in penetralibus sui cordis: credens se suis conatibus obtinere non posse perfectionem quam cupit, atque ad quam magnopere currit, absque Dei protectione ac ope sibi impensa per singula quæque momenta.

Chapter 270 of 279