Capitulum 20
Exemplum Joas regis Juda, quo ostenditur quid propter superbiam meruerit.
LEGIMUS etiam tale aliquid in Paralipomenon libro. Joas namque rex Juda, quum esset septem annorum, a Joiada pontifice in solio regni est constitutus, atque a Scriptura in omnibus commendatus, quamdiu Joiada pontifex vixit. De quo rege audi quid dicat Scriptura post obitum Joiadæ, et qualiter elatus superbia, ignominiosæ passioni sit traditus: Postquam autem obiit Joiada, ingressi sunt principes Juda, et adoraverunt regem. Qui delinitus eorum obsequiis, acquievit eis, et dereliquerunt templum Domini Dei patrum suorum, servieruntque lucis et sculptilibus, et facta est ira contra Judam et Jerusalem propter hoc peccatum. Et post pauca: Quumque evolutus esset annus, ascendit contra eum exercitus Syriæ, venitque in Jerusalem, et interfecit cunctos principes populi, atque universam prædam miserunt regi Damascum: et certe quum permodicus venisset numerus Syrorum, tradidit Dominus in manus eorum infinitam multitudinem, eo quod dereliquissent Dominum Deum patrum suorum; in Joas quoque exercuerunt ignominiosa judicia, et abeuntes dimiserunt eum in languoribus magnis. Vides quam flagitiosis et sordidis passionibus tradi mereatur superbia. Qui enim elatus arrogantia permisit se adorari ut Deum, traditur, secundum Apostolum, in passiones ignominiæ atque in reprobum sensum, ut patiatur ea quæ non conveniunt.1 Et quia attestante Scriptura, Immundus est omnis qui exaltat cor suum, iste qui tumida cordis elatione inflammatus est, traditur confusioni turpissimæ deludendus, ut taliter humiliatus sentiret semetipsum esse immundum immunditia carnis et conscientia impurissimæ passionis, quod ante sentire nolebat præ animi sui elatione;2 ut ignominiosa quoque contagio carnis patefaceret occultam immunditiam sui cordis, quam operuerat vitio elationis: sicque manifesta pollutione sui corporis probaretur impurus, qui non sentiebat se factum esse immundum per superbiam spiritus.
Footnotes
Chapter 268 of 279