Skip to the text

Capitulum 26

De Fratris cujusdam superbia.

AUDIVI in hac regione dumtaxat (quod horret ac pudet narrare), quia dum quidam juniorum a suo increparetur abbate, cur inciperet humilitatem excedere, quam renuntians ad modicum tempus servaverat, ac diabolica inflaretur superbia, statim respondit cum contumacia maxima: Numquid ob hoc me ipsum humiliavi ad tempus, ut semper sim subditus? Ad quod tam effrenatum ac sceleratum Fratris responsum, ita est abbas obstupefactus et omnis sermo ejus collapsus, ac si verba ista audisset non ab homine ullo, sed ab ipso Lucifero: in tantum quod adversus tantam proterviam non potuerit aliquam vocem de ore suo emittere, sed gemitus tantum atque suspiria de corde proferre, illud solum tacitus in se ipso revolvens, quod scriptum est de Domino salvatore: Qui quum in forma Dei esset humiliavit se, factus obediens, non ut ille tumore repletus, diabolico spiritu dixit, ad tempus, sed usque ad mortem.1

Footnotes

  1. Philipp. II, 6, 8. ↩

Chapter 274 of 279