Skip to the text

Capitulum 5

Quod fomites vitiorum omnium de superbia prodierint.12345

Hæc superbia est primæ ruinæ causa et principalis origo peccati. Quæ rursum in protoplastum serpens per illum qui ab ea dejectus est, germinavit infirmitates atque materias vitiorum omnium. Dum enim credidit se posse acquirere gloriam divinitatis libertate arbitrii ac sua industria, perdidit etiam illam quam adeptus fuerat gratia Conditoris.

Footnotes

  1. Ibid. 8, 9. ↩

  2. Ps. li, 7. ↩

  3. Gen. iii, 5. ↩

  4. Is. xiv, 13, 14. ↩

  5. Ps. li, 6. ↩

Chapter 253 of 279