Capitulum 15
Quod perfectionis viam discere debeamus; nec posse nos sine misericordia et inspiratione divina accedere ad ipsum laborem obtinendœ perfectionis.
Ad veram ergo consummationem virtutum si cupimus pervenire opere et effectu, debemus acquiescere illis magistris ac ducibus qui hanc obtinuerunt non disputatione vaniloqua, sed experientiis et reipsa, et nos docere atque ad perfectionem dirigere possunt, imo et certissimo tramite demonstrare viam qualiter perveniamus ad eam: qui etiam protestantur se pervenisse ad eam fide magis quam merito suorum laborum. Quibus et acquisita puritas cordis eorum hoc præcipuum conferebat, ut magis ac magis agnoscerent peccatis se deprimi. Tantum namque augebatur in eis per singulos dies compunctio delictorum, quantum puritas animi crevit in eis. Hinc trahebant jugiter intima cordis suspiria, eo quod sentirent se ipsos non posse vitare maculas delictorum, quas per multiplices cogitationum minutias incidebant. Idcirco clamabant se sperare præmia futuræ vitæ non merito operum, sed de misericordia Dei, nihil sibi præsumentes de tanta cordis circumspectione quam comparatione aliorum habebant. Siquidem hanc ipsam circumspectionem adscribebant non suæ industriæ, sed gratiæ Dei, non blandientes sibi de negligentia inferiorum ac tepidorum; sed perpetuam sibi humilitatem colligebant ex consideratione eorum quos noverant vere peccato carere, atque in regno cœlorum æterna felicitate gaudere. Præterea ex hac consideratione declinabant etiam elationis ruinam, et inveniebant quo tenderent, et cur dolerent: intelligentes se non posse ad illam cordis puritatem pertingere quam optabant, sarcina carnis impediente.
Igitur secundum institutiones doctrinasque Patrum, sic ad perfectionem festinare debemus jejuniis, vigiliis, orationibus, contritioni cordis et afflictioni corporis operam dantes, ne hæc a suo fructu evacuemus morbo superbiæ nos inflante. Quoniam oportet nos credere non solum non posse nos ipsam perfectionem nostro labore aut industria possidere, sed nec ipsos nostros labores et conatus ac studia, quæ perfectionis intuitu exercemus, posse perficere absque divinæ protectionis auxilio, et sine inspirationis et castigationis exhortationisque gratia, quam solet clementer Deus cordibus infundere, sive per alios sive per se ipsum nos visitando.
Chapter 263 of 279