Skip to the text

Capitulum 16

Testimonia diversa, quibus evidenter ostenditur nihil nos posse perficere quod ad nostram spectat salutem absque adjutorio gratiœ Dei.

POSTREMO instruit nos auctor nostræ salutis, quid nos oporteat non solum sentire, sed etiam confiteri in universis quæ agimus. Non possum ego a me ipso, inquit, facere quidquam, Pater vero in me manens ipse facit opera.1 Christus autem ex parte naturæ assumptæ, dicit se a se ipso non posse quidquam facere, et nos cinis et terra arbitramur nos adjutorio Domini non egere in his quæ ad nostram spectant salutem? Discamus itaque et nos, in singulis sentientes propriam infirmitatem et Dei auxilium, quotidie clamare cum Sancto:2 Impulsus eversus sum ut caderem, et Dominus suscepit me. Fortitudo mea et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem. Et: Nisi quia Dominus adjuvit me, paulo minus habitasset in inferno anima mea. Si dicebam, Motus est pes meus; misericordia tua, Domine, adjuvabat me. Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, consolationes tuæ lætificaverunt animam meam.3 Insuper quando videmus cor nostrum in timore Dei et patientia roborari, dicamus: Et factus est Dominus firmamentum meum, et eduxit me in latitudinem.4 Intelligentes quoque scientiam in nobis ex operum profectu augeri, psallamus : Quoniam tu illuminas lucernam meam, Domine, Deus meus, illumina tenebras meas ; quoniam in te eripiar a tentatione, et in Deo meo transgrediar murum.5 Quum vero sentimus nos omnem tolerantiæ fortitudinem acquisisse, atque in via virtutum facilius dirigi et sine labore, cantemus : Deus qui præcinxisti me virtute, et posuisti immaculatam viam meam; qui perficis pedes meos tanquam cervorum, et super excelsa statuens me; qui doces manus meas ad prælium.6 Porro discretionem sortiti, et ea sic roborati ut possimus hostes nostræ salutis elidere, concinamus : Disciplina tua correxit me in finem, et disciplina tua ipsa me docebit ; dilatasti gressus meos subtus me, et non sunt infirmata vestigia mea.7 Et quia taliter sum roboratus tua scientia ac virtute, dicam fiducialiter quæ sequuntur : Persequar inimicos meos et comprehendam illos, et non convertar donec deficiant;8 conteram illos, nec poterunt stare; cadent subtus pedes meos.

Interea memores propriæ infirmitatis, atque pensantes non posse nos fragili carne circumdatos superare tam acerbos hostes vitiorumque motus ac impetus sine adjutorio Dei, dicamus : In te inimicos nostros ventilabimus cornu, et in nomine tuo spernemus insurgentes in nobis :9 non enim in arcu meo sperabo, et gladius meus non salvabit me; tu enim salvasti nos ex afflictionibus, et odientes nos confudisti. Et item : Præcinxisti me virtute ad bellum, et supplantasti insurgentes in me subtus me, et inimicos meos dedisti mihi dorsum, et odientes me disperdidisti.10 Rursus, cogitantes quod non possumus armis propriis prævalere, oremus : Apprehende arma et scutum, et exsurge in adjutorium meum.11 Effunde frameam, et conclude adversus eos qui persequuntur me ; dic animæ meæ : Salus tua ego sum. Et :12 Posuisti ut arcum æreum brachia mea, et dedisti mihi protectionem salutis tuæ. Quia nec patres nostri in gladio suo possederunt terram, et brachium eorum non salvavit eos;13 sed dextera tua et brachium tuum, et illuminatio vultus tui, quoniam complacuisti in eis. Postremo universa beneficia Dei considerantes sollicita mente cum gratiarum actione, ut quod efficaciter pugnavimus, vel illuminationem scientiæ aut disciplinam discretionis ab ipso accepimus, vel quod nos suis armis armavit, virtutisque cingulo pie munivit, vel inimicos nostros in fugam convertit, virtutem quoque concessit comminuendi eos ut pulverem ante faciem venti, super his omnibus intimo corde clamemus ad ipsum :14 Diligam te, Domine, virtus mea, Dominus firmamentum meum et refugium meum, et liberator meus; Deus meus adjutor meus, et sperabo in eum. Protector meus et cornu salutis meæ, et susceptor meus. Laudans invocabo Dominum, et ab inimicis meis salvus ero.15

Footnotes

  1. Joann. v, 19; xiv, 10. ↩

  2. Ps. cxvii, 13, 14. ↩

  3. Ps. xciii, 17-19. ↩

  4. Ps. xvii, 19, 20. ↩

  5. Ps. xvii, 29, 30. ↩

  6. Ibid. 33-35. ↩

  7. Ibid. 36, 37. ↩

  8. Ibid. 38, 39. ↩

  9. Ps. xliii, 6-8. ↩

  10. Ps. xvii, 40, 41. ↩

  11. Ps. xxxiv, 2, 3. ↩

  12. Ps. xvii, 35, 36. ↩

  13. Ps. xliii, 4. ↩

  14. Ps. xvii, 43. ↩

  15. Ibid. 2-4. ↩

Chapter 264 of 279