Skip to the text

Capitulum 10

Quod nemo possit viribus propriis obtinere perfectionem virtutum, aut felicitatem promissam.

VOLUNTAS enim seu conversatio nullius, quamvis fervens et cupiens sit, potest esse ita idonea, ut ipse circumdatus carne spiritui repugnante, possit attingere tantum culmen aut præmium perfectionis, aut palmam integritatis seu puritatis; nisi fuerit divina miseratione protectus, ut pervenire mereatur ad id quod magnopere vult, atque ad quod currit. Omne enim datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum.1 Quid enim habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis?2

Footnotes

  1. Jacob. I, 17. ↩

  2. 1 Cor. IV, 7. ↩

Chapter 258 of 279