Skip to the text

Capitulum 31

Remedia contra superbiam.

CONSISTENTIBUS in præfata qualitate paupertatis ac obedientiæ, consequenter præstabitur procul dubio status ille humilitatis vere tranquillus atque immobilis : ut judicantes nos ipsos omnibus inferiores, patientissime toleremus universa quæ nobis fuerint irrogata, quamvis injuriosa sint aut tristia, vel damnosa, tanquam a superioribus nostris illata. Quæ a nobis non solum facillime tolerabuntur, imo etiam parva reputabuntur ac nulla, si mente jugiter recolamus passiones Domini nostri Jesu Christi atque Sanctorum : considerantes tanto levioribus injuriis nos attentari, quanto remotius ab eorum conversatione meritisque distamus ; simul etiam cogitantes in brevi nos de hoc sæculo migraturos, ac futuros esse consortes Sanctorum celeri fine vitæ præsentis (hæc quippe consideratio non solum est destructiva superbiæ, sed et generaliter omnium vitiorum); insuper post hæc retinentes hanc eamdem humilitatem firmissime circa Deum. Quod ita complebimus, ut nos ipsos agnoscamus nil posse peragere sine illius ope ac gratia, quod ad virtutum exsecutionem consummationemque pertinet; veraciter quoque credamus, donum Dei esse hoc ipsum, quod istud intelligimus.

Chapter 279 of 279