Skip to the text

Articulus 26

ELUCIDATIO PARTIS PRIMÆ HUJUS CAPITULI QUARTI : DE BONO, ET PRIMO QUOMODO BONITAS DEO ATTRIBUATUR.

PRÆMITTITUR huic capitulo titulus iste : De optimo, lumine, bono, amore, ecstasi, zelo ; et quia malum neque ǒv, neque ex eo quod est, neque in exsistentibus.

Ad materiam ergo in superioribus inceptam rediens auctor, ait : Si commodum ergo, id est, quia commodosum atque conveniens est prosequi inchoata, in eam jam sermone divinam nominationem redeamus, id est, revertamur « jam » loquendo « in nominationem » illam « divinam », id est ad tractandum de nomine illo divino, quam remote theologi superdivine Deitati ab omnibus segregant, id est, quod nomen « theologi segregant », id est, segregatim seu valde specialiter atttribuunt, « Deitati superdivine » id est divinius quam exprimi valeat ; vel « Deitati superdivinæ », id est superexcellenter et ineffabiliter deæ ac perfectæ et increatæ. Hinc alia littera habet : Ad ipsam jam boni appellationem explicandam pergamus, quam theologi peculiariter summæ Deitati ex omnibus applicant. Ipsam (ut arbitror) divinam subsistentiam, id est divinam essentiam, bonitatem dicentes. Deus namque naturaliter, independenter, substantialiter et infinite est bonus, ita quod sua essentia ac natura, est bonitas pura, perfectionaliter infinita. Quod consequenter probatur a posteriori, utputa ab effectu ipsius. Et quia exsistendo optimum, ut essentiale optimum, id est non accidentaliter nec participative, sed ex propria natura, in omnia quæ sunt extendit bonitatem, id est, propriam bonitatem communicat entibus universis : imo ipsorum essentia, perfectio, proprietas, et quidquid entitatis in ipsis est, participatio quædam est bonitatis primæ et increatæ.

Etenim, sicut quidem qui secundum nos est sol, id est quemadmodum sol iste sensibilis cujus quotidie perfundimur visibili luce, non cogitans aut præeligens, id est non ex prædeliberatione aut prævio cogitatu, sed eo esse, id est ex sui esse naturali proprietate et concreata sibi luce : non tamen ex solo suo esse substantiali specifico, quia nec lux illa sensibilis, est substantialis aut specifica forma solis, sed forma accidentalis et qualitas naturalis, quemadmodum calor est qualitas ignis. Itaque sol suo esse ita illuminat omnia quæ participare lumen ejus secundum propriam potentia sunt rationem, id est, quæ ex sua natura apta sunt participare ac suscipere lumen solis. Hoc est quod ait, « quæ secundum propriam rationem », id est naturam et speciem, « sunt potentia », id est valentia ac disposita, in se recipere « lumen » solare. Quod ita est, quantum est ex parte solis. Denique lux solis suo effectu et virtute seu influentia et vigore, ad multa pertingit ac penetrat ad quæ ipsa lux essentialiter non pertingit.

Sic et optimum, super solem ut super obscuram imaginem, id est « sic » summum bonum, quod est per infinitam eminentiam « super solem » materialem, tanquam « super imaginem », seu potius vestigium obscurum sui Creatoris, præsertim si sol atque cœlestia corpora inanimata dicantur : quod verius securiusque æstimari videtur ; excellenter principale exemplum, id est summum bonum exsistens excellentissime « principale » et ideale exemplar ex quo exemplariter ac imitative deducta ac producta sunt omnia. Hinc alia littera continet, Segregate archetypum, id est singulari modo principale exemplar. Sicque exemplum improprie sumitur hic pro exemplari, quum proprie nominetur exemplum, quod ad alterius similitudinem factum est seu productum, exemplar vero, id ad cujus imitationem aut similitudinem aliquid fit. Ipsa subsistentia, id est ex propria sua natura, omnibus exsistentibus proportionaliter, id est secundum uniuscujusque capacitatem, mensuram et dispositionem, supermittit totius bonitatis radios, id est, desuper infundit luciformes et claras participationes cujuslibet seu cujuscumque « bonitatis » seu perfectionis creatæ, quia ab ipso derivatum est esse, vivere, agere, movere et moveri; vel « totius bonitatis », id est dona et radios suæ bonitatis et procedentes ab ea; quæ est bonitas tota, perfecta et universalis, omnia bona in se virtualiter, exemplariter, causaliter, supereminenter et superopulentissime comprehendens : juxta quem modum, omne et totum et perfectum coincidunt.

Chapter 31 of 143